ΒΆ QVaeritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respondetur quod si hoc contingat post matrimonium fa ctum non impedit. Si vero ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autem sit temporale non impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autem hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum.