# 266 Maleficium et ligamen impedit ma trimonium. ¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquando arte daemonis (de quo ait Iob quod non est potestas super terram quae comparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quod eorum calor praeualeat & superet ea quae daemon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus quod ista maleficia maxime contingunt circa rusticos. ¶ QVaeritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respondetur quod si hoc contingat post matrimonium fa ctum non impedit. Si vero ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autem sit temporale non impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autem hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum.