Maleficiũ et ligamẽ impedit ma trimonium. ¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquandò arte dæmonis (de quo ait Iob quòd nō est potestas super terram quę cōparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quòd eorum calor præualeat & superet ea quæ dæmon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus ꝙ ista maleficia maximè contingunt circa rusticos. ¶ QVæritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respond. ꝙ si hoc contingat post matrimonium fa ctum non impedit. Si verò ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autẽ sit tẽporale nō impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autẽ hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum.