ΒΆ QVaeritur , an amentia seu furia impediat matrimonium ? Respondeo quod amentes non possunt contrahere, & si contrahant , matrimonium non tenet. Quia ad matrimonium requiritur consensus & vsus rationis, quo illi carent . Item nemo se potest ad aliquid obligare nisi voluntarie , & libere, isti autem non habent libertatem arbitrij, ergo. Ad irritandum vero matrimonium non sufficit quod amentia praecesserit , vel sequatur ipsum matrimonium : sed requiritur quod sit amens tempore quo contrahit . Si autem post matrimonium contractum vir inciderit in amentiam , non dirimitur matrimonium : & puto probabilissimum quod tunc non teneatur vxor reddere debitum marito petenti, quia non libere petit: nisi timeat corruptelas alias in viro et quod quaerat alienas