¶ QVęritur , an amẽtia seu furia impediat matrimoniũ ? Respō. ꝙ amẽtes nō possunt contrahere, & si cōtrahāt , matrimoniũ nō tenet. Quia ad matrimoniũ requirit̃ cōsensus & vsus rationis, quo illi carẽt . Itẽ nemo se pōt ad aliꝗd obligare nisi volũtariè , & liberè, isti autẽ nō habẽt libertatẽ arbitrij, ergo. Ad irritādũ verò mr̃imoniũ nō sufficit ꝙ amentia pręcesserit , vel sequatur ipsũ mr̃imoniũ : sed requirit̃ ꝙ sit amẽs tp̃e quo cōtrahit . Si aũt post matrimoniũ cōtractum vir inciderit in amẽtiā , non dirimitur matrimoniũ : & puto ꝓ babilissimũ ꝙ tunc nō teneatur vxor reddere debitum marito petenti, quia non liberè petit: nisi timeat corruptelas alias in viro et quòd quęrat alienas