# [268] Crimen incestus impedit matrimonium ¶ QVÆritur, de impedimento criminis quod est incestus, an si quis cognouit aliquam & postea contrahit cum sorore eius teneat matrimonium . Respondetur quod crimen incestus dupliciter impedit matrimonium . Vno modo propter affinitatem quia est affinis illius cum qua contrahit intra quartum gradum : & de hoc dicemus infra. Alio modo habet impedire matrimonium ex hoc quod cognouit consanguineam eius cum qua contrahit, & de hoc quaerimus vtrum tale crimen incestus impediat matrimonium ? Respondet S. Tho. in additio. q. 58. ar. 4 quod si quispiam cognouit consanguineam vxoris ante matrimonium contractum , et etiam post sponsalia, debet matrimonium separari propter affinitatem quam contraxit cum sua sponsa cognoscendo consanguineam eius. At si talis incestus sequator post matrimonium iam contractum & consumatum non dirimit illud, sed in poenam peccati non potest vir petere debitum a propria vxore, & si petat peccat mortaliter: nec vxor tenetur ei reddere debitum. Si tamen vxor petat, ille tenetur reddere. Quia vxor non debet puniri pro peccato viri. Habentur de hoc plura capita, in titulo si quis cognouerit consanguineam vxoris suae. Et 32. q. 7. ca. si quis viduam , & ca. qui dormierit, & cap. concubuisti. Verum est quod si quis ignorans esse consanguineam vxoris suae accederet ad eam, quod poterit petere debitum ab vxore, quia illud non fuit peccatum incestus, sed fornicationis. Hoc dicunt docto. & Palu. 4. dis. 34. q. 1. ar. 2. Idem etiam dicendum est si mulier cubuit cum consanguineo mariti in tra quartum gradum : eadem enim poena punietur qua maritus, scilicet quod non poterit exigere, & tenebitur reddere debitum .