Crimẽ incestꝰ impedit matrimoniũ ¶ QVÆritur, de impedimento criminis quod est incestus, an si quis cognouit aliquā & posteà contrahit cum sorore eius teneat matrimoniũ . Respōd. ꝙ crimen incestus duplicitèr impedit matrimoniũ . Vno modo propter affinitatem quia est affinis illius cum qua contrahit intra quartum gradũ : & de hoc dicemus infra. Alio modo habet impedire mr̃imoniũ ex hoc ꝙ cognouit consanguineā eius cũ qua contrahit, & de hoc quærimus vtrũ tale crimen incestus impediat matrimoniũ ? Respond. S. Tho. in additio. q. 58. ar. 4 ꝙ si quispiā cognouit consanguineā vxoris ante matrimoniũ contractũ , et etiā post sponsalia, debet matrimoniũ separari propter affinitatẽ quā contraxit cũ sua sponsa cognoscendo cōsanguineā eius. At si talis incestus sequat̃ post matrimonium iā contractũ & cō sumatum non dirimit illud, sed in poenam peccati non potest vir petere debitum à propria vxore, & si petat peccat mortalitèr: nec vxor tenetur ei reddere debitum. Si tñ vxor petat, ille tenetur reddere. Quia vxor non debet puniri pro peccato viri. Habentur de hoc plura capita, in titulo si quis cognouerit consanguineā vxoris suæ. Et 32. q. 7. ca. si quis viduā , & ca. qui dormierit, & cap. concubuisti. Verum est ꝙ si quis ignorans esse consanguineā vxoris suę accederet ad eam, ꝙ poterit petere debitũ ab vxore, quia illud non fuit peccatum incestus, sed fornicationis. Hoc dicunt docto. & Palu. 4. dis. 34. q. 1. ar. 2. Idẽ etiā dicendũ est si mulier cubuit cũ consanguineo mariti in tra quartum gradũ : eadẽ em̃ poena puniet̃ qua maritus, scilicet ꝙ nō poterit exigere, & tenebitur reddere debitũ .