¶ QVÆritur, cum in matrimonio inueniantur quatuor, scilicet consensus contractus, mutua obligatio, vinculum & copula carnalis, quod horum sit matrimonium? Respondeo primo quod non est copula carnalis. Nam inter mariam & Ioseph fuit verum matrimonium sine tali copula. Secundo dico quod nec consensus est matrimonium. Patet quia matrimonium semper durat, consensus vero non semper durat. Et si dicas quod durat virtualiter, dico quod hoc nihil est, quia aliquando poenitent ambo, & dolent de matrimonio. Tertio dico quod nec ipse contractus est matrimonium. Quia contractus non est nisi expressio consensus, sed consensus non est matrimonium, ergo nec ex pressio illius. Item quia matrimonium semper durat estque inseparabile, contractus vero finitur . Restat igitur quod matrimonium est vinculum & obligatio illa mutua inter virum & foeminam . Patet quia matrimonium nihil aliud sonat quam organum quoddam & instrumentum ordinatum ad procreandos liberos, sed vinculum istud quod ponimus ad copulam carnalem inter virum & vxorem requiritur, & est necessarium & sufficiens ad procreationem liberorum ac eorundem instructionem ergo, illud est matrimonium. Istam mutuam obligationem ponit Paulus, prima Corinthiorum. 7. mulier potestatem sui corporis non habet , sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis non habet sed mulier &c.