# 269 Fornicantem vxorem , potest dimittere nisi in aliquibus casibus . ¶ QVÆritur, an causa fornicationis possit vir vxorem dimittere? Respondetur quod sic. Est enim expressum in euangelio Matthaei. 19. & est secundum ius naturale, quia oportet quod maritus sit certus de prole sua, quod non potest certo sciri si sit adultera vxor. Item quia matrimonium est contractus & dant sibi inuicem fidem coniuges, ergo altero frangente , alius remanebit liber. Excipiuntur aliqui casus ab hac regula. Primus si ambo commisserint adulterium, quia iam est ibi recompensatio. Iste casus & alij sequentes sunt expressi in iure. 32. q. 6. per totam. Secundus si maritus propriam vxorem prostituerit pro pecunia, vel alia re. Hic ponitur in capi. discretioni de eo qui cognouit consanguineam vxoris suae. Addit Palude, quod idem est iudicium si ipse maritus viderit & non prohibuerit. Tertius vbi vxor putans se cum viro congredi decepta est ignoranter, aut contraxit putans esse mortuum. Hoc habetur in cap. cum per bellicam . 34. q. 1. &. 2. & ibidem ca. in lecto. Quartus si fuerit vi oppressa, vt habetur in cap. proposito. 32 q. 5. Quintus si vir postquam reconciliatus est vxori cognouerit eam: tunc non poterit eam relinquere, vt dicitur. 32. q. 1. cap. 1. &. 2. & in lege crimen cap. de adulte. Sextus si vxor infidelis ab eo repudiata contraxerit cum aliquo, & postea veniant ambo ad fidem, debent iterum conuenire: extra de diuortio capit. gaudemus. §. vltimo.