Fornicantem vxorẽ , pōt dimittere nisi in aquibꝰ asibus . ¶ QVÆritur, an causa fornicationis possit vir vxorem dimittere? Respōd. ꝙ sic. Est enim expressum in euangelio Matthæi. 19. & est secudũ ius naturale, quia oportet ꝙ maritus sit certus de prole sua, quod nō potest certo sciri si sit adultera vxor. Item quia matrimonium est contractus & dant sibi inuicem fidem coniuges, ergo altero frā gente , alius remanebit liber. Excipiũ tur aliqui casus ab hac regula. Primus si ambo cōmisserint adulterium, quia iam est ibi recompensatio. Iste casus & alij sequentes sunt expressi in iure. 32. q. 6. per totam. Secundus si maritus propriam vxorem prostituerit pro pecunia, vel alia re. Hic ponitur in capi. discretioni de eo qui cognouit consanguineam vxoris suæ. Addit Palude, quòd idem est iudicium si ipse maritꝰ viderit & non prohibuerit. Tertius vbi vxor putans se cum viro congredi decepta est ignorantèr, aut contraxit putans esse mortuum. Hoc habetur in cap. cũ per bellicā . 34. q. 1. &. 2. & ibidem ca. in lecto. Quartus si fuerit vi oppressa, vt habetur in cap. proposito. 32 q. 5. Quintus si vir post reconciliatus est vxori cognouerit eam: tunc nō poterit eam relinquere, vt dicitur. 32. q. 1. cap. 1. &. 2. & in lege crimẽ cap. de adulte. Sextus si vxor infidelis ab eo repudiata contraxerit cum aliquo, & posteà veniant ambo ad fidem, debẽt iterum conuenire: extra de diuortio capit. gaudemus. §. vltimo.