¶ QVÆRItur, an vir teneatur dimittere vxorem adulteram ? Respondetur quod non sed potest cum ea manere , nisi vxor sit adeo incorregibilis quod ratione scandali ne maritus in peccatis eius videatur consentire: tunc enim tenetur ab ea separari. Haec vero separatio ab vxore adultera, quo ad thorum quidem potest fieri sine iudicio ecclesiae, quo ad habitationem vero non . Ita tenent omnes docto. Limitat tamen Siluest. verbo diuor. 8. quod illum est verum quando adulterium est occultum: si enim sit notum quod adultera illa cum moecho plures dies habitauerit, tunc sine licentia ecclesiae potest ab ea separari quo ad habitationem . Patet ex ca. significasti, de diuortijs, vbi est casus expressus Idem tenet Ioan. Andre. in ca. plerumque de donatione inter virum & vxorem