¶ QVÆRItur, an vir teneatur dimittere vxorẽ adulterā ? Respond. ꝙ non sed potest cũ ea manere . nisi vxor sit adeò incorregibilis ꝙ ratione scandali ne maritus in peccatis eius videatur consentire: tunc enim tenetur ab ea separari. Hæc verò separatio ab vxore adultera, quo ad thorũ quidẽ potest fieri sine iudicio ecclesiæ, quo ad habitationẽ verò nō . Ita tenẽt oẽs docto. Limitat tñ Siluest. verbo diuor. 8. ꝙ illđ est verũ qñ adulteriũ est occultum: si em̃ sit notũ ꝙ adultera illa cũ mecho plures dies habitauerit, tunc sine licẽ tia ecclesiæ potest ab ea separari quo ad habitationẽ . Patet ex ca. significasti, de diuortijs, vbi est casus expressus Idẽ tenet Ioan. Andre. in ca. plerũ  de donatione inter virum & vxorem