¶ QVÆrit̃ , an ordo impediat matrimoniũ ? Respōd. ꝙ sic, sed solũ de iure positiuo. Vnde etiā dicit. S. Tho. ꝙ papa ex rationabili causa potest dispẽsare . Nec Græci sacerdotes vtentes vxoribus faciunt cōtra ius diuinum. Dico igitur ꝙ sacerdos, diaconus, & subdiaconus, non possunt cōtrahere , quia est prohibitũ ab ecclesia. Si autem cōtrahant , matrimoniũ est ipso facto nullũ Si verò post matrimoniũ ratũ quispiā ordinetur, nō dirimitur matrimoniũ , sed tenetur manere cum vxore: vt patet in extrauagante antiqua Ioan. 22.