# 271 Ordo impedit matrimonium ¶ QUÆritur , an ordo impediat matrimonium ? Respondeo quod sic, sed solum de iure positiuo. Vnde etiam dicit. S. Tho. quod papa ex rationabili causa potest dispensare . Nec Graeci sacerdotes vtentes vxoribus faciunt contra ius diuinum. Dico igitur quod sacerdos, diaconus, & subdiaconus, non possunt contrahere , quia est prohibitum ab ecclesia. Si autem contrahant , matrimonium est ipso facto nullum . Si vero post matrimonium ratum quispiam ordinetur, non dirimitur matrimonium , sed tenetur manere cum vxore: vt patet in extrauagante antiqua Ioan. 22.