¶ QVÆritur, an si quis occiderit propriam vxorem vt contrahat cum concubina, matrimonium sit validum? Rspondetur quod tale matrimonium est irritum & nullum ex determinatione ecclesiae in ca. super hoc, de eo qui duxit in matrimonium quam polluerat per adulterium. Sed si econtrario vxor virum occiderit vt contrahat cum adultero, matrimonium tenebit: quia in iure de hoc nihil est cautum. Si vero aliquis dederit fidem concubinae quod vxore mortua contrahet cum illa, non potest contrahere cum ea. Vide iura in illo titulo de eo qui duxerit &c. At si quispiam occiderit vxorem deprehensam in adul terio , peccat mortaliter secundum sanctum { Occidens vxorem in adulterio deprehensam peccat. } Tho. quanuis iura hoc non puniant. Si vero talis adultera sit iam a iudice damnata ad mortem, poterit maritus eam occidere sicut lictor: quicquid dicant canonistae. Non potest tamen maritus ad hoc cogi sicut lictor.