Occidẽs vxorẽ vt contrahat cum cō cubina , non pōt cum ea contrahere. ¶ QVÆritur, an si quis occîderit propriam vxorem vt contrahat cum concubina, matrimoniũ sit validum? Respond. ꝙ tale matrimoniũ est irritum & nullum ex determinatiōe ecclesiæ in ca. super hoc, de eo qui duxit in matrimonium quā polluerat per adulterium. Sed si econtrario vxor virũ occîderit vt contrahat cum adultero, matrimoniũ tenebit: quia in iure de hoc nihil est cautum. Si verò aliquis dederit fidem concubinę quòd vxore mortua contrahet cum illa, non potest cō trahere cum ea. Vide iura in illo titulo de eo qui duxerit &c. At si quispiā occîderit vxorẽ deprehensam in adul rio , peccat mortalitèr secũdùm sanct. { Occidẽs vxorẽ in adulterio deprehensam peccat. } Tho. quanuis iura hoc non puniant. Si verò talis adultera sit iam à iudice dānata ad mortem, poterit maritus eā occîdere sicut lictor: quicquid dicant canonistæ. Non potest tamen maritus ad hoc cogi sicut lictor.