¶ QVÆritur, vtrum votum impediat matrimonium? Respōd. quòd duplex est votum. Quoddam est solenne, alterum verò simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Sunt de hoc multa iura expressa in titulo de voto. Et qui post votũ simplex castitatis contraxit, peccat quotiescun exigit debitum, potest tamen reddere non solùm quādò vxor petierit, sed etiam quandocun sibi videbitur honestum accedere ad eam, aut qñ senserit ꝙ ipsa vult, aut ꝙ eget, aut quòd est periculum incōtinẽ tiæ : vt dicit sanct. Tho. in additionibꝰ q. 83. ar. 1. ad quartum.