# 273 Votum simplex & solenne impedit matrimonium , sed diuersi mode ¶ QVÆritur, vtrum votum impediat matrimonium? Respondetur quod duplex est votum. Quoddam est solenne, alterum vero simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Sunt de hoc multa iura expressa in titulo de voto. Et qui post votum simplex castitatis contraxit, peccat quotiescunque exigit debitum, potest tamen reddere non solum quando vxor petierit, sed etiam quandocunque sibi videbitur honestum accedere ad eam, aut quando senserit quod ipsa vult, aut quod eget, aut quod est periculum incontinentiae : vt dicit sanct. Tho. in additionibus q. 83. ar. 1. ad quartum.