¶ QVÆritur, an cultus disparitas (hoc est infidelitas) impediat matrimonium? Respondeo, quod inter infideles sunt vera matrimonia. Et ita tenent omnes, & est determinatio ecclesiae in cap. gaudemus de diuortijs. Secundo dicit. S. Tho. quód inter infideles non est tam perpetuum, & tam indisolubile matrimonium, sicut inter fideles: quia non est sacramentum, ac proinde nec confert gratiam : sed est quidam contractus humanus. Si autem contrahat fidelis cum infideli matrimonium nullum est de iure positiuo, quia est prohibitum ab ecclesia: vt patet in concilio Tolleta. 4. ca. 62. & in concilio Agatensi. cap. 67.