¶ QVÆritur, an cultus disparitas (hoc ẽ infidelitas) impediat matrimonium? Respondeo, quòd inter infideles sunt vera matrimonia. Et ita tenẽt omnes, & est determinatio ecclesiæ in cap. gaudemus de diuortijs. Secundò dicit. S. Tho. quód inter ĩfideles nō est tâm perpetuum, & tā indisolubile matrimonium, sicut inter fideles: quia non est sacramentum, ac proindè nec confert gr̃am : sed est quidā cōtractus humanus. Si autẽ contrahat fidelis cũ infideli matrimoniũ nullũ est de iure positiuo, quia est prohibitum ab ecclesia: vt patet in concilio Tolleta. 4. ca. 62. & in concilio Agatensi. cap. 67.