# 275 Cognatio carnalis in quibus gradibus impediat matrimonium ¶ QVÆRITVR, an Cognatio carnalis impediat matrimonium? Respondeo, primo quod iure naturali prohibiti sunt parentes contrahere cum liberis. Nam omnes homines , etiam gentiles damnant talia connubia : nec de hoc quispiam dubitat. Et sunt egregiae rationes assignatae in sacra scriptura. Vide. S. Tho. & etiam cum alijs descendentibus &c. Item in primo gradu transuersali inter fratres & sorores, probabile est quod est contra ius naturale. Prohibiti vero sunt ab ecclesia quatuor gradus, qui irritant matrimonium: vt patet in cap. non debet de consanguinitate & affinitate.