Fuerunt antiquitus prohibiti septem gradus: vt patet. 35. q. 5. Papa tamen potest dispensare in gradibus qui non sunt prohibiti iure naturali: vt sit pax inter familias, vel ob confederationem regno rum: vel ob aliam ratioonabilem causam. In 4. autem gradu causa rationabilis est quod ipsi contrahentes petant . Dispensatio tamen in gradibus iure humano prohibitis fieri solita, successit causa quaestus: nihilominus tenet. De computatione consanguinitatis vide Siluestrum, & alios ΒΆ Impedit etiam matrimonium affinitas, vsque ad quartum gradum: vt patet in ca. non debet de consanguinitate & affinitate. Et non solum affinitas inter consanguineos vxoris, sed etiam inter consanguineos scorti, & concubinae meae . Quamuis (vt credo) haec vltima affinitas contrahatur propter ius humanum & non ex natura rei vt prima. Est autem regula ad computanda affinitatem quod in eodem gradu sum affinis Petro in quo vxor eius est mihi consanguinea.