Fuerunt antiquitus prohibiti septem gradus: vt patet. 35. q. 5. Papa tñ potest dispensare in gradibus qui non sunt prohibiti iure naturali: vt sit pax inter familias, vel ob confederationẽ regno rum: vel ob aliam rationabilẽ causam. In 4. autem gradu causa rationabilis est ꝙ ipsi contrahentes petāt . Dispẽsatio tñ in gradibus iure humano ꝓhibitis fieri solita, successit causa quæstus: nihilominus tenet. De cōputatione cō sanguinitatis vide Siluestrum, & alios ¶ Impedit etiā mr̃imonium affinitas, vs ad quartum gradum: vt patet in ca. nō debet de consanguinitate & affinitate. Et nō solùm affinitas inter cō sanguineos vxoris, sed etiam inter cō sanguineos scorti, & concubinæ meæ Quāuis (vt credo) hæc vltima affinitas contrahat̃ propter ius humanũ & nō ex natura rei vt prima. Est autẽ regula ad computandā affinitatem ꝙ in eodẽ gradu sum affinis Petro in quo vxor eius est mihi consanguinea.