ΒΆ De impedimento publicae honestatis causato ex sponsalibus de futuro, dico quod est vinculum inuentum ab ecclesia, quae decreuit quod per hoc quod aliquis contraxit sponsalia cum Maria, non possit contrahere cum consanguinea eius vsque ad quartum gradum . Et impedit matrimonium eodem modo ac affinitas: vt patet in ca. ex sponsalibus de sponsalibus libr. 6.