# 278 Parentes an teneantur allere filios illegitimos. ¶ QVÆRItur, an parentes teneantur allere filios illegitimos? Respondetur quod non est dubitandum quin tam pater quam mater teneantur allere filios qui nondum attingerunt vsum rationis. Quia omnes gentes putant damnabile relinquere filios in aetate infantili in qua non possunt sibi victum quaerere. Et si exponant eos vt ab alijs allantur, videtur certe quod peccent mortaliter. Secundó dico quod considerando praedictos filios postquam habent vsum rationis, est distinguendum . Nam quidam filij illegitimi sunt qui vocantur naturales, soluti cum soluta, suscepti ex concubina . Alij sunt ex concubito damnato , vt suscepti ex adultera, vel moniali, qui vocantur spurij. Et in iure determinatur quód parentes teneantur allere primos filios qui habentur á concubina tanquam ab vxore. Alios vero filios spurios non te nentur parentes allere. Et in poenam illius damnati cohitus praetereuntur in testamentis : vt homines ab huiusmodi concubitu pessimo arceantur.