Parentes an teneā tur allere filios illegitimos. ¶ QVÆRItur, an parentes teneantur allere filios illegitimos? Respond. quòd non est dubitandum quin tā pater  mater teneātur allere filios qui nondũ attĩgerunt vsum rationis. Quia omnes gẽtes putant damnabile relinquere filios in ætate infantili in qua non possunt sibi victum quærere. Et si exponant eos vt ab alijs allantur, videtur certe quòd peccent mortalitèr. Secundó dico ꝙ considerando prædictos filios post habẽt vsum rationis, est distinguendũ . Nā quidā filij illegitimi sunt qui vocantur naturales, soluti cũ soluta, suscepti ex cōcubina . Alij sunt ex cōncubito dānato , vt suscepti ex adultera, vel moniali, qui vocātur spurij. Et in iure determinatur quód parentes teneātur allere primos filios qui habentur á concubina tanquā ab vxore. Alios vero filios spurios nō te nentur parentes allere. Et in poenam illius damnati cohitus prætereuntur in testamẽtis : vt homines ab huiusmodi concubitu pessimo arceantur.