Matrimoniũ est obligatio mutua inter virum & vxorẽ . ¶ QVÆritur, cũ in matrimonio inueniantur quatuor, scilicet consensus contractus, mutua obligatio, vinculũ & copula carnalis, quod horũ sit matrimonium? Respondeo primò quòd nō est copula carnalis. Nam inter mariam & Ioseph fuit verum matrimoniũ sine tali copula. Secundò dico ꝙ nec consensus est matrimonium. Patet quia matrimonium semper durat, consensus verò non semper durat. Et si dicas ꝙ durat virtualitèr, dico ꝙ hoc nihil est, quia aliquādo poenitent ambo, & dolent de matrimonio. Tertiò dico ꝙ nec ipse contractus est matrimonium. Quia contractus non est nisi expressio consensus, sed consensus non est matrimonium, ergo nec ex pressio illius. Item quia matrimoniũ semper durat est inseparabile, contractus verò finit̃ . Restat igitur ꝙ matrimonium est vinculũ & obligatio illa mutua inter virum & foeminā . Patet quia matrimoniũ nihil aliud sonat  organum quoddam & instrumẽtũ ordinatum ad procreādos liberos, sed vinculum istud quod ponimus ad copulam carnalem inter virum & vxorem requiritur, & est necessarium & sufficiens ad procreationem liberorũ ac eorundem instructionem ergo, illud est matrimonium. Istam mutuam obligationem ponit Paulus, prima Corinthiorum. 7. mulier potestatem sui corporis non hahet , sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis nō habet sed mulier &c.