# 279 Amicus cui pater reliquit bona pro filio spureo tenetur illa ei dare & spurius licite recipit SED quid de casu qui saepe est in vsu ego habeo filiam spuriam quam non possum instituere haeredem , quia leges hoc vetant, voco amicum meum & constituo eum haeredem tali pacto, quod omnia bona det filiae meae, vtrum talis amicus teneatur dare bona illa filiae ? & vtrum filia cum bona conscientia possit ea retinere, accipere & possidere, postquam lege municipali praedicta bona sunt vallata? Respondeo quod omne promissum est de iure naturali ad implendum , & ideo talis amicus in foro conscientiae tenetur dare ea bona filiae meae: si rex illa non confiscauerit : & illa licite recipiet, & possidebit licite in foro conscientiae, non est dubium.