¶ QVÆritur, an cognatio spiritualis impediat matrimonium ? Cognatio ista spiritualis diffinit a S. Tho. & alijs, quod sit propinquitas quaedam orta ex hoc quod aliquis confert sacramentum , vel tenet aliquem ad suscipiendum sacramentum baptismi scilicet, vel confirmationis. Triplex est igitur cognatio spiritualis Quaedam quae vocatur paternitas, quae est inter regenerantem & regeneratum: & capio regenerationem vt se extendat ad confirmationem , nam in proposito idem est iudicium de confirmante & de baptizante , & talis non potest contrahere cum baptizato, vel confirmato , & cum vxore eius iam ab eo cognita, & cum filijs eorum. Secunda vocatur compaternitas , quae est inter patrem spiritualem , & patrem naturalem & matrem naturalem. Vide capit. primum de cognatione legali libro. 6. vbi omnia ista ponuntur.