¶ QVÆritur, an cognatio spiritualis ĩmpediat matrimoniũ ? Cognatio ista spiritualis diffinit â S. Tho. & alijs, ꝙ sit propinquitas quædā orta ex hoc ꝙ aliquis confert sacramẽtum , vel tenet aliquẽ ad suscipiendum sacramẽtum baptismi scilicet, vel confirmationis. Triplex est igitur cognatio spiritualis Quædā quę vocatur paternitas, quę ẽ inter regenerantem & regeneratum: & capio regenerationẽ vt se extẽdat ad confirmationẽ , nam in proposito idẽ est iudicium de cōfirmāte & de baptizāte , & talis nō pōt cōtrahere cum baptizato, vel cōfirmato , & cum vxore eius iā ab eo cognita, & cũ filijs eorum. Secunda vocatur cōpaternitas , quę est inter patrẽ spiritualẽ , & patrẽ naturalẽ & matrem naturalem. Vide capit. primum de cognatione legali libro. 6. vbi omnia ista ponuntur.