ΒΆ COgnatio legalis contrahitur per hoc quod quis adoptat sibi filium. Et sunt duae species huius cognationis, scilicet paternitas, & fraternitas. Paternitas contrahitur inter adoptantem & filium adoptiuum, qui quidem non possunt contrahere. Fraternitas vero contrahitur inter filios naturales adoptantis, & inter adoptiuum. Et etiam impedit matrimonium si filius adoptiuus transit in potestatem adoptantis: sed si non transit (quod fit quando adoptans moritur, vel quando adoptatus emancipatur ab adoptante ) tunc potest contrahere cum filiabus adoptantis: vt patet in capit. si qua de cognatione legali.