¶ COgnatio legalis contrahitur per hoc ꝙ quis adoptat sibi filium. Et sunt duæ species huius cognationis, scilicet paternitas, & fraternitas. Paternitas cō trahitur inter adoptātẽ & filiũ adoptiuum, qui quidem non possunt contrahere. Fraternitas verò contrahitur inter filios naturales adoptantis, & inter adoptiuum. Et etiā impedit matrimonium si filius adoptiuus transit in potestatem adoptantis: sed si non transit (quod fit quandò adoptans moritur, vel quandò adoptatus emancipatur ab adoptāte ) tunc potest contrahere cum filiabus adoptantis: vt patet in capit. si qua de cognatione legali.