# 225 Consensus in matri monio necessarius. ¶ QVÆritur, de causa huius vinculi vtrum ad hoc vinculum causandum requiratur & sufficiat consensus? Respondetur quod consensus requriitur & est omnino necessarius & sufficiens causa matrimonij: & in hoc omnes doctores conueniunt . Sed dices nemo erit certus de matrimonio, quia nemo potest esse certus de consensu alterius coniugis. Respondeo , quod non requiritur quod habeamus certitudinem euidentiae, aut fidei de consensu alterius, sed sufficit certitudo moralis ad securitatem conscientiarum.