¶ SED quid si vnus coniugum habeat certas coniecturas quód alter cō iux non consensit, vt quandò quis cō traxit cũ puella quæ omnino respuebat tale cōiugiũ , tamẽ victa fuit à parẽ tibus , an talis possit exigere & reddere debitũ ? Scotus. 3. d. 4. & alij doctores dicunt, ꝙ quando non cōstat quòd fuit timor cadens in virum constantẽ , & quòd ex tali metu consensit, si illa dixit quòd accipiebat eum in virum, deponenda est conscientia, & licitum est reddere & exigere debitum: & nō est dubium de hoc. Si autem non possit conscientiam deponere, quia vidit maximam resistentiam puellę , & modo dicit se non consensisse, dico quòd hac conscientia durante, nec potest petere, nec reddere: imo dico ꝙ in tali casu esto illa petat, non potest vir reddere debitum, nec peccat per hoc: sed debet illi dicere quòd consentiat modo. Et si consentit, benè quidẽ . Si autẽ dicat ꝙ nec tunc vult consentire, non potest exigere, nec reddere: nō est dubiũ Si autem sit dubium pro vtra parte deponat conscientiam, & petat & reddat. Quod si non potuerit conscientiā deponere, non poterit petere, nec reddat debitum. Si verò habuerit formidinem quòd illa non consensit, dico ꝙ sufficiet probabilitas pro altera parte, & agat contra illam formidinem. Et si in tali casu dicat quòd non consen sit non credat ei: nam si crediderit nō poterit ad eam accedere. Et si illa petierit debitum faciat eam prius cōsentire & posteà reddat.