# 226 Dubitans de consensu coniugis quid facturus. ¶ SED quid si vnus coniugum habeat certas coniecturas quód alter coniux non consensit, vt quando quis contraxit cum puella quae omnino respuebat tale coniugium , tamen victa fuit a parentibus , an talis possit exigere & reddere debitum ? Scotus. 3. d. 4. & alij doctores dicunt, quod quando non constat quod fuit timor cadens in virum constantem , & quod ex tali metu consensit, si illa dixit quod accipiebat eum in virum, deponenda est conscientia, & licitum est reddere & exigere debitum: & non est dubium de hoc. Si autem non possit conscientiam deponere, quia vidit maximam resistentiam puellae , & modo dicit se non consensisse, dico quod hac conscientia durante, nec potest petere, nec reddere: imo dico quod in tali casu esto illa petat, non potest vir reddere debitum, nec peccat per hoc: sed debet illi dicere quod consentiat modo. Et si consentit, bene quidem . Si autem dicat quod nec tunc vult consentire, non potest exigere, nec reddere: non est dubium . Si autem sit dubium pro vtraque parte deponat conscientiam, & petat & reddat. Quod si non potuerit conscientiam deponere, non poterit petere, nec reddat debitum. Si vero habuerit formidinem quod illa non consensit, dico quod sufficiet probabilitas pro altera parte, & agat contra illam formidinem. Et si in tali casu dicat quod non consen sit non credat ei: nam si crediderit non poterit ad eam accedere. Et si illa petierit debitum faciat eam prius consentire & postea reddat.