# 227 coniugum altero dicente se non consensisse , an alter liber maneat. ΒΆ QVaeritur quid faciendum quando aliquis contraxit cum aliqua secrete & postea ille negat matrimonium, & contrahit publice cum alia, an illa prius relicta possit contrahere cum alio? Respondeo, quod si illa habeat apparentias quod ille non consensit secum in matrimonio: vt puta quia erat magna inae qualitas inter illos, quia ille erat nobilis, & ipsa filia agricolae, & ipse iurat se non consensisse cum ea, tunc apparentia sufficiens est quod non consensit: & sic illa poterit transire ad matrimonium aliud. Si tamen illa non potest omnino credere nisi quod consensit, dico quod cum illa conscientia non potest accedere ad aliud matrimonium.