cōiugũ altero dicente se nō cō sensise , an alter liber maneat. ¶ QVæritur quid faciendum quandò aliquis contraxit cum aliqua secretè & posteà ille negat matrimonium, & contrahit publicè cũ alia, an illa prius relicta possit contrahere cum alio? Respondeo, ꝙ si illa habeat apparentias ꝙ ille non consensit secum in matrimonio: vt putâ quia erat magna inæ qualitas inter illos, quia ille erat nobilis, & ipsa filia agricolæ, & ipse iurat se non consensisse cum ea, tunc apparentia sufficiens est quòd non consensit: & sic illa poterit transire ad matrimonium aliud. Si tamen illa non pōt omnino credere nisi quòd consensit, dico quòd cum illa conscientia non potest accedere ad aliud matrimonium.