Cōsensus Consensus interior matrimonij debet exterius exprimi.

¶ QVÆritur, an requiratur quod cōsensus consensus interior exprimatur exterius ad hoc vt fiat matrimonium? Respondeo secundũ secundum omnes quòd sic. Patet apud. S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q. 2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus q. vnica. Et glosa cap. tuæ fraternitatis extra de sponsalibus. Matrimonium enim est sacramentum, at in sacramẽ to sacramento oportet quod ĩterueniat interveniat aliquod signũ signum sensibile. Et in cap. cum apud de spō salibus sponsalibus dicitur quod requiritur expressio exterior non solũ solum ad hoc quod cognoscatur, sed etiā etiam ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nun nunquam homines se contraxisse putāt putant donec pro ferantur verba, quantuncun quantuncunque cognoscant inuicem cōsensus consensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hũc hunc consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellæ dicat quòd sic, illa præ verecundia | tacente: hoc sufficit, non est dubium. Si veró alius à patre exprimeret consensum puellæ, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiæ. Sed forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur.
Loading...