# 228 Consensus interior matrimonij debet exterius exprimi. ¶ QVÆritur, an requiratur quod consensus interior exprimatur exterius ad hoc vt fiat matrimonium? Respondeo secundum omnes quod sic. Patet apud. S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q. 2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus q. vnica. Et glosa cap. tuae fraternitatis extra de sponsalibus. Matrimonium enim est sacramentum, at in sacramento oportet quod interveniat aliquod signum sensibile. Et in cap. cum apud de sponsalibus dicitur quod requiritur expressio exterior non solum ad hoc quod cognoscatur, sed etiam ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nunquam homines se contraxisse putant donec pro ferantur verba, quantuncunque cognoscant inuicem consensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hunc consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellae dicat quod sic, illa prae verecundia tacente: hoc sufficit, non est dubium. Si veró alius a patre exprimeret consensum puellae, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiae. Sed forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur.