Cōsensus interior matrimonij debet exterius exprimi. ¶ QVÆritur, an requiratur ꝙ cōsensus interior exprimatur exterius ad hoc vt fiat matrimonium? Respondeo secundũ omnes quòd sic. Patet apud. S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q. 2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus q. vnica. Et glosa cap. tuæ fraternitatis extra de sponsalibus. Matrimonium enim est sacramentum, at in sacramẽ to oportet ꝙ ĩterueniat aliquod signũ sensibile. Et in cap. cum apud de spō salibus dicitur ꝙ requiritur expressio exterior non solũ ad hoc quod cognoscatur, sed etiā ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nun homines se contraxisse putāt donec pro ferantur verba, quantuncun cognoscant inuicem cōsensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hũc consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellæ dicat quòd sic, illa præ verecundia tacente: hoc sufficit, non est dubium. Si veró alius à patre exprimeret consensum puellæ, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiæ. Sed forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur.