¶ Sequitur de sacramento matrimonij. DE sacramento ma trimonij tractat Magister. 4. distinctio. 26. & reijcit illud in vltimum locum quia minus spiritualitatis habet. Vel quia prius tractandum erat de sacramentis quae ordinantur ad propagationem spiritualem, & postremo de matrimonio quod quidem ordinatur ad propagationem corporalem seu temporalem. # 221 Matrimonium est sacramentum . ¶ QVÆRITVR, in primis vtrum matrimonium sit sacramentum? Respondeo quód sic, & non est dubium. Nam Ephesios. 5. dicitur sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo & ecclesia. Et ita etiam determinatur in concilio Flore ntino sub Eugenio. 4. Vtrum autem conferat gratiam? Respondeo, quod ex eo quod est sacramentum confert gratiam non ponentibus obicem , & rite suscipientibus, vt determinatur in concilio Tridentino sesione septima capitulo. 6. 7. &. 8. Instituit autem Christus hoc sacramentum Matthaei. 19. quando illud commendauit, & praecepit inseparabilitatem dicens: quos Deus coniungit &c. ex quo, & ex traditione apostolorum & magis ex traditione ecclesiae habemus quod matrimonium sit sacramentum. # 222 Matrimonium per procuratores contractum non est sacramentum . QVÆRITVR, vtrum matrimonium contractum per procuratores sit sacramentum? Respondet Caietanus quod non. Quia nullum sacramentum potest confici per procuratores. Item quia receptio gratiae est actus personalis, & non potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouae legis confertur gratia , ergo. Dicimus tamen quod licet talis contractus non sit sacramentum , est tamen verum matrimonium . Et ita factum fuit Genesis 24. per Heliezer seruum Abraham & patrem Rebecae. Dicit Caietanus quod facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum contractum , scilicet inter prae sentes & per verba de praesenti. # 223 Matrimonii materia & forma ¶ SED cum in omni sacramento inueniatur materia & forma, quaeritur quae sit materia, & quae forma huius sacramenti? Palude. 4. d. 26. ait quod coniuges se habent vt materia, & verba vt forma. Capreo. d. 26. dicit hoc esse probabile. Melius tamen dicitur cum Sancto Thoma quod verba vnius coniugis sunt materia, & verba alterius sunt forma puta verba quae primo proferuntur sunt materia, & quae proferuntur vlti mo sunt forma, quia perficiunt sacramentum . Ita ait. S. Tho. 4. d. 26. q. 2. art. 1. 2. &. 4. d. 1. q. 1. ar. 1. quaestiuncula. 5. 2. Et ita tenendum est sine dubio. # 224 Matrimonium est obligatio mutua inter virum & vxorem . ¶ QVÆritur, cum in matrimonio inueniantur quatuor, scilicet consensus contractus, mutua obligatio, vinculum & copula carnalis, quod horum sit matrimonium? Respondeo primo quod non est copula carnalis. Nam inter mariam & Ioseph fuit verum matrimonium sine tali copula. Secundo dico quod nec consensus est matrimonium. Patet quia matrimonium semper durat, consensus vero non semper durat. Et si dicas quod durat virtualiter, dico quod hoc nihil est, quia aliquando poenitent ambo, & dolent de matrimonio. Tertio dico quod nec ipse contractus est matrimonium. Quia contractus non est nisi expressio consensus, sed consensus non est matrimonium, ergo nec ex pressio illius. Item quia matrimonium semper durat estque inseparabile, contractus vero finitur . Restat igitur quod matrimonium est vinculum & obligatio illa mutua inter virum & foeminam . Patet quia matrimonium nihil aliud sonat quam organum quoddam & instrumentum ordinatum ad procreandos liberos, sed vinculum istud quod ponimus ad copulam carnalem inter virum & vxorem requiritur, & est necessarium & sufficiens ad procreationem liberorum ac eorundem instructionem ergo, illud est matrimonium. Istam mutuam obligationem ponit Paulus, prima Corinthiorum. 7. mulier potestatem sui corporis non habet , sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis non habet sed mulier &c. # 225 Consensus in matri monio necessarius. ¶ QVÆritur, de causa huius vinculi vtrum ad hoc vinculum causandum requiratur & sufficiat consensus? Respondetur quod consensus requriitur & est omnino necessarius & sufficiens causa matrimonij: & in hoc omnes doctores conueniunt . Sed dices nemo erit certus de matrimonio, quia nemo potest esse certus de consensu alterius coniugis. Respondeo , quod non requiritur quod habeamus certitudinem euidentiae, aut fidei de consensu alterius, sed sufficit certitudo moralis ad securitatem conscientiarum. # 226 Dubitans de consensu coniugis quid facturus. ¶ SED quid si vnus coniugum habeat certas coniecturas quód alter coniux non consensit, vt quando quis contraxit cum puella quae omnino respuebat tale coniugium , tamen victa fuit a parentibus , an talis possit exigere & reddere debitum ? Scotus. 3. d. 4. & alij doctores dicunt, quod quando non constat quod fuit timor cadens in virum constantem , & quod ex tali metu consensit, si illa dixit quod accipiebat eum in virum, deponenda est conscientia, & licitum est reddere & exigere debitum: & non est dubium de hoc. Si autem non possit conscientiam deponere, quia vidit maximam resistentiam puellae , & modo dicit se non consensisse, dico quod hac conscientia durante, nec potest petere, nec reddere: imo dico quod in tali casu esto illa petat, non potest vir reddere debitum, nec peccat per hoc: sed debet illi dicere quod consentiat modo. Et si consentit, bene quidem . Si autem dicat quod nec tunc vult consentire, non potest exigere, nec reddere: non est dubium . Si autem sit dubium pro vtraque parte deponat conscientiam, & petat & reddat. Quod si non potuerit conscientiam deponere, non poterit petere, nec reddat debitum. Si vero habuerit formidinem quod illa non consensit, dico quod sufficiet probabilitas pro altera parte, & agat contra illam formidinem. Et si in tali casu dicat quod non consen sit non credat ei: nam si crediderit non poterit ad eam accedere. Et si illa petierit debitum faciat eam prius consentire & postea reddat. # 227 coniugum altero dicente se non consensisse , an alter liber maneat. ¶ QVaeritur quid faciendum quando aliquis contraxit cum aliqua secrete & postea ille negat matrimonium, & contrahit publice cum alia, an illa prius relicta possit contrahere cum alio? Respondeo, quod si illa habeat apparentias quod ille non consensit secum in matrimonio: vt puta quia erat magna inae qualitas inter illos, quia ille erat nobilis, & ipsa filia agricolae, & ipse iurat se non consensisse cum ea, tunc apparentia sufficiens est quod non consensit: & sic illa poterit transire ad matrimonium aliud. Si tamen illa non potest omnino credere nisi quod consensit, dico quod cum illa conscientia non potest accedere ad aliud matrimonium. # 228 Consensus interior matrimonij debet exterius exprimi. ¶ QVÆritur, an requiratur quod consensus interior exprimatur exterius ad hoc vt fiat matrimonium? Respondeo secundum omnes quod sic. Patet apud. S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q. 2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus q. vnica. Et glosa cap. tuae fraternitatis extra de sponsalibus. Matrimonium enim est sacramentum, at in sacramento oportet quod interveniat aliquod signum sensibile. Et in cap. cum apud de sponsalibus dicitur quod requiritur expressio exterior non solum ad hoc quod cognoscatur, sed etiam ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nunquam homines se contraxisse putant donec pro ferantur verba, quantuncunque cognoscant inuicem consensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hunc consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellae dicat quod sic, illa prae verecundia tacente: hoc sufficit, non est dubium. Si veró alius a patre exprimeret consensum puellae, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiae. Sed forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur. # 229 Consensus & verba de futuro non sufficiunt ad matrimonium ¶ SED vtrum ad matrimonium sufficiat consensus & verba de futuro? Respondeo quod non, sed requiritur quod consensus & verba sint de praesenti. Vt expresse habetur in cap. tuae fraternitatis de sponsalibus , accipio te in meam in crastinum & deinceps, non est matrimonium. Si autem dix erit aliqua verba ambigua quae possunt habere duplicem sensum, standum est in foro conscientiae intentioni cum qua illa protulit: an scilicet dixerit ea animo contrahendit, an non. In foro autem exteriori standum est coniecturis. # 230 Verba proferens con sensus sine consensu interiori non vere contrahit. ¶ QVÆritur, de illo qui contraxit cum aliqua proferens exterius verba & interius non habens consensum, an sit matrimonium? Respondeo, quod non . Quia deficit consensus interior. Ideo caueant sibi fatuae puellae . Sed vtrum saltim talis teneatur eam ducere in vxorem? Scotus. 4. d. 30. q. 1. dicit omnino quod sic: quia fecit illi iniuriam in illo contractu exteriori non consentiendo . Idem dicit Adrianus, & Palude. Ideo ne putent isti nequam homines impune se haec scelera patrare. S. Tho. d. 27. q. 1. arti. 2. quaestiuncula. 4. dicit quod in foro conscientiae non impugne agit qui sic deludit puellam . non tamen dicit quod tenetur eam ducere. Nec qui dicunt quod tenetur eam ducere sufficienter probant. Timeo tamen quod est sicut illi dicunt, & est verisimile, & vellem esset verum. # 231 Matrimonium contrahens de praesenti ante copulam possit religionem ingredi. ¶ QVÆRItur, vtrum qui contraxit matrimonium possit ad religionem transire ? Respondeo, quod postquam matrimonium est consumatum non potest . Et ita tenent omnes doctores. Et est determinatio ecclesiae. Probat. S. Tho. quia nullus potest dare alienum, sed consumato matrimonio neuter coniugum est sui iuris: iuxta illud Pauli vir sui corporis potestatem non habet sed vxor, ergo. Et de hoc sunt multa iura in titulo de conuersione coniugatorum Sed ab hac regula generali sunt exceptiones. Prima quando vnus coniugum { Post matrimonium consumatum quis possit religionem ingredi. } commisit adulterium, alter potest transire ad religionem libere: vt habetur expresse ca. agathose. 27. q. 2. Secunda exceptio est si vterque coniugum voluerit profiteri religionem tunc licebit ambobus ingredi eam. Est tamen notandum quod de licentia vnius coniugis alter potest transire ad religionem, dummodo ille qui dat licentiam ingrediatur etiam religionem, vel sit in aetate senili in qua non sit ei periculum continentiae. Nam si tale periculum ei immineret illa li centia nihil valeret, & professio alterius nulla esset. Si autem sit in aetate tam senili quod iudicio praelatorum non sit ei periculum de castitate, tunc potest dare licentiam etiam si alter coniux maneat in seculo. De istis sunt multa loca in iure videatis vos illa. Dicit etiam Palu. 4. d. 27. q. 3. quod quotiescunque licet viro transire ad religionem, licet etiam ei transire ad sacros ordines in seculo. In nullo doctore hoc inueni, & credo quod dicit verum , quia tunc nullum est impedimentum. Vnde si vxor commissit adulterium, maritus potest promoueri ad sacros ordines etiam si non intret religionem. Et idem dicendum est si vxor sit extra periculum incontinentiae , & dederit viro licentiam. # 232 Post matrimonium ratum & non consumatum altero religionem profitente alter potest transire ad secundas nuptias. ¶ QVÆritur, vtrum post matrimonium ratum non consumatum liceat intrare religionem? Respondeo ex sententia omnium, & ex consuetudine & determi natione ecclesiae, quod sic: etiam altero coniuge reclamante. Hoc habetur in cap. verum , & in ca. ex publico de conversione coniugatorum. Et facta professione alter coniux qui remanet in seculo potest transire ad secundas nuptias. Hierony. dicit (& habetur in ca. scribit. 27. q. 2.) de Machario quod post apparatum nuptiarum transijt ad haeremum . Et in prologo euangelij Ioannis, dicit quod Christus assumpsit Ioannem á nuptijs. Idem dicitur de beato Alexio filio Epiphaniae # 233 Sponso vi matrimonium consumante , an sponsa possit ingredi religionem. ¶ QVÆritur, si sponsus vi consumauit matrimonium, an possit illa transire ad religionem eo inuito? Videtur quod non , quia iam matrimonium est consumatum . In contrarium est quia ille fecit iniuriam , ergo videtur quod talis iniuria debeat reparari: & cum ipsa ante iniuriam possit ingredi, poterit etiam post acceptam contumeliam . De hoc nihil vidi in iure determinatum . Ideo probabilis est vtraque pars. Et ita putat Durandus licet ei magis probabibile videatur quod non potest ingredi religionem, quia iam est ibi vinculum carnale & non tamen spirituale. Et licet vir male fecerit non tamen debet hac poena puniri. Caueret ipsa sibi, vel intraret anteá religionem. Palude reputat magis probabile quod possit transire. Vtraque opinio videtur mihi probabilis. Tamen hoc est vnum certum quod licet illa intret religionem matrimonium non derimetur, nec ille poterit transire ad secundas nuptias ipsa viuente : quicquid dicat Durandus. # 234 Ante consumationem matrimonii licet intrare religionem in qua fit votum solenne ¶ QVOD diximus supra, scilicet quod ante consumationem matrimonij licet ingredi religionem, intelligendum est de religione in qua fit votum solenne . Vnde a las beatas quae vocantur terceras, quas puto solum facere votum simplex, non poterit transire . Quia ob tale votum non posset dirimi matrimo nium, ac proinde ni casarse el que quedaba en el siglo. Imo si illae beatae nuberent licet peccarent , teneret matrimonium . De sponsalibus. # 235 Sponsalia quae dicantur SPONSAlia sunt promissio futurarum nuptiarum, quae iam in Hispania fere non fiunt: si no desposorios de praesenti. Sunt igitur sponsalia mutua promissio futurarum nuptiarum. Nec sufficeret dicere, ego propono te habere in vxorem, nolo tamen me obligare. Talia non sunt sponsalia: vt male putat Palude. 4. d. 27. sed requiritur stipulatio, & obligatio. Fiunt autem dupliciter vt ait sanct. Tho. 4. d. 27. q. 2. ar. 1. Vno modo sine conditione quacunque , & talia statim sunt sponsalia. Alio modo fiunt cum conditione: vt si dicam, ducam te si dederis mihi mille aureos, vel si pater tuus consenserit . Nos simul tractabimus de conditionibus appositis sponsalibus & de appositis matrimonio. # 236 Sponsalia & matrimonium cum conditione adueniente conditione non fiunt per hoc sponsalia aut matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrum si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniente conditione sint vera sponsalia ? & si fuerunt verba de praesenti, an sit matrimonium conditione adueniente ? Et augeatur dubium , ponamus quod isti postquam venit dispensatio habeant eam ratam . In Flandria fuit mihi magna controuersia cum aliquibus iuristis super isto casu. Sed respondeo , quod non est matrimonium & oppositum est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationem haec non erat vxor istius igitur nec post. Quia papa non potest dare vxorem , sed solum dat facultatem ducendi illam . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam consanguineam . Allegabant mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quod talis contractus non solum non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re de qua non est commertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis. Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excommunicatio . Sic igitur dico in proposito quod praedictus contractus est nullus, etiam si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personae legitimae contrahant sub conditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrum adueniente conditione sit matrimonium ? Panormita. & canonistae dicunt quod sic, & Palude videtur eos sequi. Sed Adrianus, & communis sententia doctorum dicunt quod non, sed solum sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit quod si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de praesenti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur per verba de futuro, ac proinde adueniente conditione manent sponsalia. Et dato quod errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, non est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimonium quicquid postea superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de praesenti iterum fiat. # 237 Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta. ¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet contraho tecum si digito tetigeris coelum , aut si dederis mihi regnum , an sit matrimo nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de conditionibus appositis, vbi papa in favorem matrimonij dicit, quod si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur pro non adiecta. Et sic si absque illa conditione erat matrimonium, etiam erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, quod vel illa conditio apponitur serio vel ioco. Si primum dicit quod ibi non est verus consensus , ac proinde nec matrimonium. Si secundum dicit quod est matrimonium, quia habuit consensum. Si denique non habuit consensum interiorem quicquid apponatur non erit matrimonium . Si vero habuit consensum erit matrimonium , esto apponat conditionem impossibilem . De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit. # 238 Conditiones in matrimonio apositae variae. ¶ DE alijs conditionibus dicit. S. Tho. quod vel conditio est de praesenti, vel de futuro. Si primum, vel est contraria bo nis matrimonij, vt contraho tecum si fueris sterilis, & tunc non tenet matrimonium siue sit turpis conditio, siue non . Vel non est contraria bonis matrimonij, & sic siue sit honesta, siue non tenet matrimonium stante conditione . Videtur loqui sanct. Tho. contra illud ca. sed loquimur in foro conscientiae . Vel conditio est de futuro, & tunc si sit necessaria, vt contraho tecum si sol oriatur cras, est matrimonium . Quia iam habetur talis conditio pro apposita saltim in suis causis, & sic praesumitur de praesenti. Sed hoc non obstante si intentio contrahendi est pro crastina die, solum sunt sponsalia de futuro. In foro tamen contentioso praesumitur de praesenti. Si autem sit conditio contingens , secundum sanctum Tho. posita conditione est matrimonium , & non apposita non erit matrimonium: & hoc siue conditio sit honesta siue non. At secundum iura si sit conditio turpis, habetur pro non adiecta: vt si dicat contraho tecum si occideris inimicum meum, & est matrimonium verum. ¶ Et haec de his. # 239 Bigamus quis dicatur & omnis bigamus est irregularis. BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quaeritur an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respondetur quod duplex est bigamia. Quaedam proprie dicta, de eo qui bis duxit vxorem , & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopum sine crimine esse vnius vxoris virum. Alia est bigamia interpretatiua & impropria quam habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit viduam . Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimonium non significat coniunctionem Christi & ecclesiae . Quia Christus non habuit nisi vnicam vxorem, vnicam ecclesiam, eamque virginem & incontaminatam , Alia est etiam bigamia similitudinaria, quando quis habens vnam vxorem viuam contrahit cum alia. Item est bigamus qui post votum simplex castitatis duxit vxorem. Et qui post susceptos ordines contraxit . Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibus suscipiendis . Oes tamen iste irregularitates sunt de iure positiuo # 240 Irregularitas bigamiae non tollitur per baptismum . ¶ QVaeritur, vtrum irregularitas bigamiae tollatur per baptismum? Fuit quaestio inter Hieronymum & Augustinum, Hieronymo dicente quod tollebatur , quia manet noua creatura. Augustino vero dicente quod non, quia baptismus solum tollit peccata, non alia vincula: sicut nec tollit matrimonium . Haec autem opinio Augustini allegatur á Graciano cap. accutius. 26. d. & omnes canonistae tenent cum eo, & S. Tho. Maio. vero tenet cum Hiero ny. Sed tenendum est cum Augusti. Quia signum est quod postquam quis bis contraxit quod non continebit . Et etiam quia esset in illo matrimonio imperfecta significatio coniunctionis Christi & ecclesiae. At vtrum possit ecclesia dispensare cum bigamo? Dico quod sic, sed non sine magna causa propter verba apostoli. # 241 Copula carnalis superueniens sponsalibus , an efficiat matrimonium ¶ QVÆritur, vtrum copula carnalis superueniens sponsalibus de futuro efficiat matrimonium ? Sanctus Tho. distinguit. In foro conscientiae si non est consensus non est matrimonium. In foro autem contentioso, quia non est aliquod signum quod magis exprimat consensum quam copula, iudicabitur matrimonium: vt habetur in ca. is qui. Et in ca. vltimo de sponsalibus. Sed quid si per ignorantiam credebat quod per sponsalia erat iam vxor sua, & isto animo accessit ad illam & consumauit matrimonium , alias non consumaturu ; an sit matrimonium ? Dico quod non. Et est expressa sent entia . S. Tho. nihil enim consensui tam contrarium ac error. Item ante hoc non erat matrimonium, & non sunt apposita requisita ad matrimonium, ergo. # 242 Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cum alia contrahens de praesenti vere contrahit . ¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit ad sponsam per sponsalia de futuro, non consumandi matrimonij gratia, sed animo libidinoso, si postea contrahat cum alia, an hoc secundum sit verum matrimonium ? Respondeo, quod sic. Quia primum non fuit matrimonium, quamuis papa illegitimauerit secundum in c. is qui de sponsa : sed hoc fecit papa quia praesumpsit quod primum fuit verum matrimonium . Sed quid ille faciet, quia compelletur ab ecclesia manere cum prima? Et generaliter dubitatur quid faciet ille qui contraxit primo cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & postea secundo contrahit cum alia publice, si compellatur ab ecclesia excommunicatio nibus ad manendum cum secunda quid faciet: cum illa non sit vere vxor? Respondeo quod si ille potest contrahere matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu praesenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quod ferat patienter. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore. # 243 Post sponsalia de futuro libidinose corrumpens sponsam tenetur eam ducere. virginem vltroneam corrumpens non tenetur eam dotare ¶ SED mouet. S. Tho. dubium in. 4. d. 28. ar. 2. 4. de eo quia post sponsalia de futuro accessit ad virginem animo libidinoso , an talis teneatur eam ducere quia stuprauit virginem ? Et doctor sanctus concedit quod tenetur eam ducere postquam promissit & si non potest eam ducere, debet eam dotare. Et addit quod hoc est verum quando decipit eam, quod quidem est maxime notandum. Nam qui vltroneam virginem corrumpit non tenetur eam dotare: quamuis enim promisserit ei se ducturum eam in vxorem aliquando, ipsa tamen bene intellexit quod non debebat facere: quia erat magna inaequalitas inter eos. &c. ¶ Sequitur de matrimonio clandestino. # 244 Clandestinum matrimonium quod dicatur & an sit verum. QVÆRITVR, an matrimonium clandestinum sit verum matrimonium? Respondeo , quod sic, nec potest dubitari, quia non est de essentia matrimonij quod sit coram testibus. Sed quid est hoc matrimonium clandestinum quod tantum prohibetur in iure, & propter quod tot poenae ponuntur? Respondetur quod licet multis modis dicatur matrimonium clandestinum, tamen in proposito accipitur pro matrimonio contra cto sine testibus, & pro matrimonio sine solennitatibus iuris, sine denunciatione, vocantur bana los pregones, &c. Et quia poenae iuris sunt restringedae, solum istis duobus modis incurruntur . Et haec est communis opinio doctorum . Et Panormi. ca. finali, de clandesti. deponsati . & Ioannes Andreas, in additioni. ad specula. titulo de clandesti , de spons . Et Innocentius ibidem , ita tenent. # 245 Matrimonium aliquando licite fit clandestine. ¶ SCIENdum tamen quod matrimonium aliquando licite fit clandestiné. Primo quando timetur quod impedietur, & vbi sunt seditiones y vandos. Secundo inter magnates non opus est quod publicentur aedicta, quia si sit inter eos aliquod impedimentum ipsi prouidebunt de dispensatione. Tertio propter pudorem & magnam verecundiam: vt si contrahat aliquis nimis senex cum puella, nobilis cum ignobili, diues cum paupere. # 246 Clandestine contrahentes non sunt in iure excommunicati. ¶ QVÆritur, de poena quam incurrunt contrahentes clandestine? In dicto capit. finali non ponitur sententia excommunicationis , nec etiam in toto iure, sed solum dicitur quod filij sic contrahentium sint illegitimi: nisi postea publice contrahant. Sacerdoti tamen qui interfuit imponitur poena depositionis. Sunt poenae quae non incurruntur ipso facto, sed oportet quod imponantur. In aliquibus tamen episcopatibus est excommunicatio, sed nescio quare imponitur nisi causa quaestus: petant absolutionem ad cautelam in nomine domini . Non dubito nisi quod esset bonum tollere istam excommunicationis sententiam a matrimonio clandestino, & quod maneamus in iure. # 247 Accedens ad sponsam ante benedicti onem ecclesiae non peccat mortaliter. ¶ QVÆritur, an sit peccatum mortale post matrimonium publicum de praesenti accedere ad sponsam ante solennitatem nuptiarum quod etiam vocatur matri monium? Videtur quod sic, quia in c. nostrates. 30. q. 5. est prohibitum . Et etiam quia videtur quod sit quidam contemptus ecclesiae. In contrarium est quia talis vtitur re sua. Caietanum facit de hoc quae stionem & dicit quod non est peccatum . Patet quia in lege naturae non erat peccatum, & in iure non est prohibitum tamquam mortale. Nam in illo ca. nostrates, dicitur quod non seruare illas conditiones non esset mortale: & est iam vsus in multis partibus, ergo non est peccatum. Idem tenet Siluester verbo debitum coniugale. §. 9. & allegat Innocentium, & Antoninum , & Hostiens . in ca. 1. de sponsalibus. Imo addit quod si timetur aliquod periculum, vel si differuntur velationes, consulendum esset eis consumare matrimonium. Et quod hoc sit etiam de mente sancti Tho. patet quia. 4. d. 28. ar. 2. 3. dicit quod si sponsus per verba de futuro petat debitum á sponsa, si illa credit quod ipse accedat cum affectu maritali non peccat reddens debitum, ergo multo minus si sponsus per verba de praesenti petat. Sic igitur dicendum est, quod non est peccatum mortale: imo aliquando non erit nec veniale. # 248 Vsus matrimonij clandestini, an sit peccatum mortale. ¶ QVÆritur, vtrum vsus matrimonij clandestini sit peccatum mortale? Verbi gratia sit vidua quae patitur furores carnis, & esset ei infamia nubere publice, vult contrahere secrete, & etiam frui viro secrete, & est nobilis quidam habens amicam: vt vitet peccatum contrahit cum ea secrete, & accedit ad eam, an peccet mortaliter, tam vidua, quam nobilis? Videtur quod non, quia quilibet eorum vtitur re sua, & non agit contra aliquod praeceptum. Respondeo quod de hoc aliter est loquendum ratione scandali, & aliter absolute. Ratione scandali dicit Caietanus, quod esset mortale: & est difficile quod in huiusmodi casibus vitetur, nam semper reputabuntur concubinarij: & in moralibus aspiciendum est ad id quod saepe contingit, & cum hoc saepe sequatur, erit mortale. Si tamen detur casus in quo fiat sine scandalo, non erit mortale: quia non est contra praeceptum aliquod diuinum aut humanum: nec facit cuiquam iniuriam. Sed dicit Caietanus, quod quia tam stricte prohibentur haec matrimonia clandestina ab ecclesia, esset mortale. Res est disputabilis. Sed ego dico quod secluso iure positiuo & etiam scandalo, esset mortale. Quia tale matrimonium esset contra finem eius stando solum in iure naturali: non enim poterit bene educari proles, & filij haberentur tanquam illegitimi: ac proinde non possent adire haereditatem paternam, & priuarentur multis bonis. Et sic talis vsus matrimonij clandestini factus cum hac intentione, vt sit secr etum , est mortalis. Secus esset si pro aliquo tempore vellent sic manere, quousque veniat opportunius tempus quo manifestetur . # 249 Consensus coactus an sufficiat ad matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrum consensus coactus sufficiat ad matrimonium ? Verbi gratia deprehensus est iuuenis cum puella, & cogitur a parentibus puellae contrahere cum ea, vel mortem subire: & ille ex metu consentit interius ( nam si non consentiret interius non est dubium quin non sit matrimonium etiam si sine metu proferat verba) an sit matrimonium ? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2. & omnes docto. ponunt . distinct. de duplici metu. Quidam est metus cadens in virum constantem , alius cadens in inconstantem. Constans autem vir ab inconstanti hoc distat, quod constans nunquam inducitur aliquo timore ad perdendum famam vt saluet omnes res suas quia plus valet fama quam res. At inconstans potius vult perdere famam quam diuitias: & vult incurrere maius malum vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur a paruo timore, sed a magno: vt a timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non a timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur a paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum constantem non impedit matrimonium. Patet ca. cum locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expresse in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimonium quam polluerat per adulterium. Scotus & etiam . S. Tho. videtur dicere quod hoc est de iure naturali & diuino. Quia in hoc sacramento requiritur maxima libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit contractus, ergo & etiam hunc . Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhaerebit vxori suae: ipse adhaerebit sua voluntate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel Palude dicit quod hoc est ex institutione ecclesiae solum quae potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quae tamen seclusa institutione ecclesiae essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque est probabile. Vocatur autem metus cadens in virum constantem metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cum dilectus, de his quae vi, metus ve causa fiunt . Metus stupri in muliere, si quis vellet eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens contrahit : nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodem titulo. Et etiam metus eorum malorum quae istis aequiparantur . Sed quaeritur si quis contraxit metu cadente in virum constantem, & postea consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quod si consentit voluntarie est matrimonium. Si vero non consentit non est matrimonium. # 250 Parentes non possunt cogere filios ad matrimonium ¶ QVÆritur, an parentes possint cogere filios suos ad matrimonium non expectato eorum consensu? Respondetur quod non. Quia matrimonium est actio personalis & requirit proprium consensum. Possunt tamen parentes ante legitimam aetatem filiorum pacisci pro eis: & si illi quando venerint ad legitimam aetatem non contradixerint, sponsalia reputantur: quia patres sunt procuratores eorum. Sed vtrum filij teneantur obedire parentibus in matrimonio accipiendo quas parentes mandant , vel an peccent mortaliter contrahentes sine consensu parentum ? Respondeo quod liberi contrahentes sine consensu parentum (imo etiam ipsis inuitis) non peccant mortaliter secluso scandalo. Quia licet teneantur eis obedire non tamen in matrimonio, in quo vno sunt domini sui. Et si aliquae leges dicant contrarium como la ley de Toro que manda quod tales exhaeredentur . Dico quod leges ciuiles non habent vim circa matrimonia nisi sint acceptatae in iure canonico, haec autem non est acceptata: imo nec in foro contentioso iudicatur secundum eam : non est dubium . Vide de hoc Couarrubias. 2. parte desponsalibus capit. 3. §. 8. # 251 Error personae quando impediat matrimonium ¶ QVaeritur, vtrum error personae impediat matrimonium ? Respond. Magis. 4. d. 30. & omnes dicunt quod sic. Error personae vt in Iacob. Error conditionis personae: vt si puto me contrahere cum libera & contraho cum ancilla, non tenet matrimonium. Error personae impedit de inre naturali, quia tollit consensum . Iacob enim non consenserat in Lyam. Error conditionis impedit iure positiuo, vt patet in ca. proposuit de coniugio seruorum . Factum est autem hoc ab ecclesia rationabiliter. Quia contrahens cum serua manet quodammodo seruus, & filij manent serui: non est autem aequum quod quispiam sine culpa sua puniatur tam graui poena. Alij errores qualitatis, & fortunae non impediunt matrimonium : vt si putem eam pulchram & est deformis, diuitem & est pauper, sanam & est aegra, bonam & est mala &c. Si vero seruus putet se contrahere cum libera, & si illa sit ancilla, tenet matrimonium: vt dicit sanctus Thomas in additionibus quaestione, 52. articulo. 1. ad primum. # 252 Matrimonij vsus propter delectationem est peccatum veniale . ¶ QVÆRItur, an vsus matrimonij propter solam delectationem sit peccatum. Respondeo secundum omnes quod sic. Quia omnis actus qui non habet bonum obiectum est malus, sed talis actus non habet bonum obiectum nam delectatio cum sit quoddam naturale, nullum obiectum bonum dicit, ergo ille actus non est bonus: & sic saltim erit occiosus, & per consequens venialis: cum secundum . S. Tho. non detur actus indifferens in indiuiduo. Item talis actus est abusus matrimonij, ergo est peccatum . Antecedens patet, quia matrimonium non fuit institutum ad illud, sed ad generandam prolem. Idem est de eo qui commedit propter solam delectationem: quia commestionis finis non est ille sed sustentatio. # 253 Vsus matrimonii ad vitandam tentationem , an sit peccatum ¶ QVaeritur, vtrum vsus matrimonij propter vitandam tentationem carnis in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4. d. 31. q. 2. ar. 2. dicit quod est veniale. Quia non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, puta ad reddendum debitum vel ob prolem generandam . Et haec est opinio fere omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed forte intelligendus est. S. Tho. vt ait Palude quando habet alia remedia ad sedandam passionem: puta orationem , vel ieiunium &c. Si vero non sit aliud remedium , licitum erit accedere propter illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam seminis quae impedit sanitatem , de quo, Sanctus Tho. vbi supra ad vltimum dicit quod est veniale. Albertus autem dicit quod est licitum sic accedere. # 254 Abusus vxoris peccatum est. ¶ QVÆritur, an abusus vxoris sit peccatum mortale? Respondet sanctus Tho. quod si sit extra vas foemineum est mortale, & non est dubium de hoc. Si autem sit intra vas dubitant doctores an si foemina supergrediatur viro sit mortale? Caietanus ait quod si ex hoc impeditur generatio est mortale. Et ita dicunt omnes doctores. Albertus magnus dicit quod potest isto modo sequi generatio. Quia matrix non solum est receptiua, sed & attractiua: & ideo credo quod non est mortale. Et idem putat Siluester verbo debitum coniugale. §. 4. Dicit tamen quod tales sunt grauiter reprehendendi. # 255 Oscula & tactus coniugatorum non sunt peccata mortalia. ¶ QVÆritur, an oscula, amplexus, et tactus inter virum & vxorem sint peccatum? Respondeo secundum Caietanum & Siluestrum, & omnes alios bene sentientes , quod omnes praedicti actus quamtumcunque videantur impudici, si vltimate ordinantur ad copulam, non sunt peccata. Et etiam si non ordinentur ad congressum ipsum non erunt mortale, dummodo fiant sine periculo pollu tionis extra vas. Si enim sunt cum tali periculo erunt mortale. Sine illo autem vel erunt veniale, vel nullum peccatum. Aduertant in hoc confessores nec sint nimis soliciti in interrogatione horum quae inter coniuges fiunt. Nec curent quod confiteantur de his venialibus: melius est enim quod ea sileant. Et admonendi sunt coniuges quód non tenentur illa confiteri : nisi quando sunt mortalia. Et instruantur quando committunt mortale, & quando non. # 256 Coniuges tenentur sibi inuicem reddere debitum. ¶ QVÆRITVR, vtrum coniuges teneantur reddere debitum sub poena peccati mortalis? Respondeo secundum omnes quód sic. Quia corpus vxoris est viri & econtra, & ob id iniuriam facit qui negat alteri quod suum est. Et si quidem vir periclitetur de incontinentia debet vxor reddere statim debitum: quia esset periculum in mora. Si autem non sit hoc periculum non est mortale, si per aliquod breue tempus differat. Neuter tamen coniugum tenetur reddere debitum cum detrimento salutis, vel propriae personae. Vnde si sit maritus l leprosus , ó con mal de bubas, si est periculum iudicio medicorum, non tenetur reddere. Quia licet capit. 2. de coniuga. leproso, dicatur quod non potest mulier sana relinquere maritum leprosum, & quod tenetur reddere debitum: tamen intelligendum est quando hoc potest fieri sine infectione ipsius vxoris. # 257 Vir accederis ad vxorem menstruatam an peccet mortaliter. ¶ QVÆritur, vtrum quando mulier patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, & illa teneatur reddere? Videtur quod non. Quia in lege veteri erat prohibitum , & Hieronymus dicit super Esaiam . 44. quod si conceptio fiat tempore menstrui , proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primo quod in lege veteri erat mortale, nam erat praeceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundo dicit, quod praeceptum illud partim erat ceremoniale, & partim morale: & ideo etiam nunc obligat ex ea parte qua est morale, & ex damno quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus in mulieribus. Quidam innaturalis & perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quae tetigit fimbriam Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur, licitum est quod reddat & petat debitum . Quia melius est quod sequatur foetus defectuosus quam quod nullus sequatur. Alius est fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autem vir nesciens illud petat debitum, respondeat ipsa quod non bene habet. Non tamen debet dicere se menstruatam esse: vt ait sanctus Tho. quia viri faciliter aegre ferunt illud & concipiunt horrorem de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamen si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter periculum corruptionis in viro. Et quoniam non est certum quod ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedens ad vxorem menstruatam , vel illa petens ab eo debitum non peccant mortaliter: quicquid dicat Silvester sed erit peccatum veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est. # 258 Sponsa ante ecclesiae benedi ctiones non tenetur reddere debitum sponso petenti. ¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionem ecclesiae teneatur reddere debitum marito petenti ? Respondetur quod infra duos menses ante benedictionem ecclesiae post matrimonium de praesenti non tenetur reddere debitum . Quia dantur illi ad hoc quod si voluerit religionem ingredi, intret. Nec etiam post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionem ecclesiae: sicut nec tenetur marito petenti in ecclesia. Quia vtrumque est prohibitum . # 259 Accedere ad vxorem in festo an liceat. ¶ In magnis festiuitatibus dicunt sancti, quod non debent conuenire inuicem. Quia oportet vacare diuinis. Si tamen de facto conueniant, licet sit aliqua irreuerentia non tamen est mortale, & sancti consulunt quod melius est. Vir autem qui habuit rem cum propria vxore nocte praecedente communionem , melius faciet non communicando illo die: sed differat in alium diem, & idem de vxore. Si autem communicent non erit mortale, sed veniale propter irreuerentiam. # 260 Accedere ad vxorem in ecclesia tempore belli, an liceat. ¶ In loco autem sacro non licet accedere ad propriam , quia pollueretur ecclesia. Tempore tamen belli quando morantur in ecclesia per multum tempus dicit Caiera. opusc. 16. quaestionum , &. 14. dubio. 4. & Palu. 4. d. 32. quod non licet vllo modo accedere ad suam etiam vxorem. Maio. ait quod illo tunc licet. Et Siluester dicit quod si timeatur corruptela in viro liceret vxori reddere ei debitum Hoc est probabile & forte verum . Sed opinio Caietani est securior. # 261 Coniuges an possint continentiam vouere. ¶ QVaeritur , vtrum coniuges possint vouere continentiam ? Respondetur . Primo quod hoc non expedit si sint in iuuentute propter periculum. Secundo dico quod si ex mutuo consensu hoc fecerint, licitum est, & votum tenet. Sed vtrum alter solus possit vouere. Dico quód male faciet, quia est in iniuriam alterius. Sed quaeritur, an si fecerit votum vir, possit nihilominus reddere debitum? Sanctus Tho. in additionibus ad tertiam partem. q. 53. ar. 1. 4. dicit quod tunc tenetur reddere, & licitum est ei exigere: cum Paulus dicat nolite fraudare inuicem. Et non debet vir ponere se in tali statu quod non sit potens releuare vxorem ab honere petendi debitum. Caieta. li. 16. quaestionum , q. 16. dicit quod tale votum tenet. Et vir non potest petere, licet tamen & tenetur reddere. Idem dicit Paludanus . Sed mihi magis placet opinio. S. Tho. Et ita tenendum est. # 262 In matrimonio rato non consumato, an possit papa dispensare. ¶ QVÆritur, vtrum papa possit dispensare in matrimonio rato non consumato ? Communis opinio canonistarum est quod potest, & quod sic dispensati possunt transire ad secundas nuptias ex iusta & rationabili causa ad petionem amborum coniugum. Hoc Ioannes Andreas super cap. ex publico in suis nouellis. Et Archidiaco. in cap. qua propter. 27. q. 2. Et Benedictus in capi. ex publico. Siluester allegat pro hac opinione summam angelicam. S. Antoninus. 3. p. titu. 1. cap. 22. videtur esse cum canonistis , & dicit se legisse bullas Martini quinti, & Eugenij. 4. in quibus dispensatum est circa hoc. Et Caietanus quodlibeto. 1. q. 13. tenet quod papa potest dispensare. Haec opinio videtur probabilis , sed malo tenere cum opinione communi quod papa non potest dispensare. Nam Paulus dicit. 1. Corinthio. 7. his autem qui matrimonio coniuncti sunt, praecipio non ego sed dominus vxorem a viro non recedere. Et Matthaei. 19. quos Deus coniungit homo non separet. Et cum Christus dixerit ibidem quod non licet vxorem dimittere nisi propter fornicationem, iam inuenire tur alia exceptio: scilicet dispensatio papae. Teneamus igitur cum tota caterua theologorum quód papa non potest dispensare in matrimonio rato. Vide Siluestrum verbo diuortium. §. 1. &. 4. # 263 Impedimenta matrimonii duplicia quae dam dirimentia alia impedientia ¶ QVÆritur, de impedimentis matrimonij. Sunt quidem aliqua quae impe diunt matrimonium, tamen si fiat factum tenet: vt est tempus in quo matrimonium fieri prohibetur, & tamen si fiat in diebus prohibitis factum tenet. Alia sunt impedimenta quae impediunt matrimonium faciendum & dirimunt factum: & haec sunt sexdecim in his versibus contenta. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas. Si sis affinis, si forte coire nequibis, haec facienda vetant conubia, facta retractant. Agamus igitur de his omnibus. # 264 Impotentia perpetua dirimit matrimonium ¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimonium cum illo? Respondeo, quod duplex est impotentia. Quaedam perpetua, & haec tam in viro quam in foemina irritat matrimonium : vt si spado contrahat matrimonium non tenet. vt in ca. 1. de frigidiset maleficiatis. Si autem post matrimonium superueniat impedimentum non irritat matrimonium . Nam quod semel fuit matrimonium semper erit firmum. Et hoc impedimentum iure naturali irritat matrimonium : sicut iure naturali prohibentur duae foeminae contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respondeo quod debent esse per trienium iuncti, & dare operam rei vxoriciae: & si post trienium constet de impotentia alicuius, debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci quod sit impotentia perpetua, statim debent separari. Vide Siluestrum verbo matrimonium. 8. §. vltimo. # 265 Pueri ante decimum quartum annum non possunt contrahere ¶ QVÆritur , de pueris habentibus quidem vsum rationis, an possint contrahere ante decimumquartum annum? Respondetur quod non . Quia est determinatio ecclesiae quod pueri ante decimumquartum annum , & puellae ante duodecimum non possint contrahere : vt patet in ca. pube res, & cap. continebatur de sponsa. im pube. quod fuit determinatum propter rationem Aristoteles dicentis quod ante illam aetatem non sunt habiles ad generandum . Si tamen ante praedictam aetatem contrahant , quamuis non sit matrimonium sunt sponsalia, ex iuris dispositione, & tenentur postea contrahere: vt patet in cap. vnico de despons. impube. li. 6. Si autem parum ante legitimam aetatem contrahant & consument matrimonium , vt puta vir in anno. 13 & foemina in. 11. erit verum matrimonium : vt habetur in ca. de illis. 2 de desponsatione impube. Et etiam citra iuris determinationem, patet quod sit ibi verum matrimonium quia illa erant sponsalia & copula superueniens facit matrimonium , ergo. Et si sint iam habiles ad generandum etiam si non consumauerint erit matrimonium, malitia aetatem supplente. vt etiam ait textus. Sponsalia vero ex iuris dispositio ne possunt celebrari in septenio, & etiam { Sponsalia circa septenium celebrari possunt } si sint prope septenium : vt tenet. S. Tho 4. d. 27. & est communis opinio, licet Panormitanus teneat contrarium. # 266 Maleficium et ligamen impedit ma trimonium. ¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquando arte daemonis (de quo ait Iob quod non est potestas super terram quae comparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quod eorum calor praeualeat & superet ea quae daemon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus quod ista maleficia maxime contingunt circa rusticos. ¶ QVaeritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respondetur quod si hoc contingat post matrimonium fa ctum non impedit. Si vero ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autem sit temporale non impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autem hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum. # 267 Amentia & furia an impediat matrimonium ¶ QVaeritur , an amentia seu furia impediat matrimonium ? Respondeo quod amentes non possunt contrahere, & si contrahant , matrimonium non tenet. Quia ad matrimonium requiritur consensus & vsus rationis, quo illi carent . Item nemo se potest ad aliquid obligare nisi voluntarie , & libere, isti autem non habent libertatem arbitrij, ergo. Ad irritandum vero matrimonium non sufficit quod amentia praecesserit , vel sequatur ipsum matrimonium : sed requiritur quod sit amens tempore quo contrahit . Si autem post matrimonium contractum vir inciderit in amentiam , non dirimitur matrimonium : & puto probabilissimum quod tunc non teneatur vxor reddere debitum marito petenti, quia non libere petit: nisi timeat corruptelas alias in viro et quod quaerat alienas # [268] Crimen incestus impedit matrimonium ¶ QVÆritur, de impedimento criminis quod est incestus, an si quis cognouit aliquam & postea contrahit cum sorore eius teneat matrimonium . Respondetur quod crimen incestus dupliciter impedit matrimonium . Vno modo propter affinitatem quia est affinis illius cum qua contrahit intra quartum gradum : & de hoc dicemus infra. Alio modo habet impedire matrimonium ex hoc quod cognouit consanguineam eius cum qua contrahit, & de hoc quaerimus vtrum tale crimen incestus impediat matrimonium ? Respondet S. Tho. in additio. q. 58. ar. 4 quod si quispiam cognouit consanguineam vxoris ante matrimonium contractum , et etiam post sponsalia, debet matrimonium separari propter affinitatem quam contraxit cum sua sponsa cognoscendo consanguineam eius. At si talis incestus sequator post matrimonium iam contractum & consumatum non dirimit illud, sed in poenam peccati non potest vir petere debitum a propria vxore, & si petat peccat mortaliter: nec vxor tenetur ei reddere debitum. Si tamen vxor petat, ille tenetur reddere. Quia vxor non debet puniri pro peccato viri. Habentur de hoc plura capita, in titulo si quis cognouerit consanguineam vxoris suae. Et 32. q. 7. ca. si quis viduam , & ca. qui dormierit, & cap. concubuisti. Verum est quod si quis ignorans esse consanguineam vxoris suae accederet ad eam, quod poterit petere debitum ab vxore, quia illud non fuit peccatum incestus, sed fornicationis. Hoc dicunt docto. & Palu. 4. dis. 34. q. 1. ar. 2. Idem etiam dicendum est si mulier cubuit cum consanguineo mariti in tra quartum gradum : eadem enim poena punietur qua maritus, scilicet quod non poterit exigere, & tenebitur reddere debitum . # 269 Fornicantem vxorem , potest dimittere nisi in aliquibus casibus . ¶ QVÆritur, an causa fornicationis possit vir vxorem dimittere? Respondetur quod sic. Est enim expressum in euangelio Matthaei. 19. & est secundum ius naturale, quia oportet quod maritus sit certus de prole sua, quod non potest certo sciri si sit adultera vxor. Item quia matrimonium est contractus & dant sibi inuicem fidem coniuges, ergo altero frangente , alius remanebit liber. Excipiuntur aliqui casus ab hac regula. Primus si ambo commisserint adulterium, quia iam est ibi recompensatio. Iste casus & alij sequentes sunt expressi in iure. 32. q. 6. per totam. Secundus si maritus propriam vxorem prostituerit pro pecunia, vel alia re. Hic ponitur in capi. discretioni de eo qui cognouit consanguineam vxoris suae. Addit Palude, quod idem est iudicium si ipse maritus viderit & non prohibuerit. Tertius vbi vxor putans se cum viro congredi decepta est ignoranter, aut contraxit putans esse mortuum. Hoc habetur in cap. cum per bellicam . 34. q. 1. &. 2. & ibidem ca. in lecto. Quartus si fuerit vi oppressa, vt habetur in cap. proposito. 32 q. 5. Quintus si vir postquam reconciliatus est vxori cognouerit eam: tunc non poterit eam relinquere, vt dicitur. 32. q. 1. cap. 1. &. 2. & in lege crimen cap. de adulte. Sextus si vxor infidelis ab eo repudiata contraxerit cum aliquo, & postea veniant ambo ad fidem, debent iterum conuenire: extra de diuortio capit. gaudemus. §. vltimo. # 270 Vir quando tenetur vxorem adulteram dimittere. ¶ QVÆRItur, an vir teneatur dimittere vxorem adulteram ? Respondetur quod non sed potest cum ea manere , nisi vxor sit adeo incorregibilis quod ratione scandali ne maritus in peccatis eius videatur consentire: tunc enim tenetur ab ea separari. Haec vero separatio ab vxore adultera, quo ad thorum quidem potest fieri sine iudicio ecclesiae, quo ad habitationem vero non . Ita tenent omnes docto. Limitat tamen Siluest. verbo diuor. 8. quod illum est verum quando adulterium est occultum: si enim sit notum quod adultera illa cum moecho plures dies habitauerit, tunc sine licentia ecclesiae potest ab ea separari quo ad habitationem . Patet ex ca. significasti, de diuortijs, vbi est casus expressus Idem tenet Ioan. Andre. in ca. plerumque de donatione inter virum & vxorem # 271 Ordo impedit matrimonium ¶ QUÆritur , an ordo impediat matrimonium ? Respondeo quod sic, sed solum de iure positiuo. Vnde etiam dicit. S. Tho. quod papa ex rationabili causa potest dispensare . Nec Graeci sacerdotes vtentes vxoribus faciunt contra ius diuinum. Dico igitur quod sacerdos, diaconus, & subdiaconus, non possunt contrahere , quia est prohibitum ab ecclesia. Si autem contrahant , matrimonium est ipso facto nullum . Si vero post matrimonium ratum quispiam ordinetur, non dirimitur matrimonium , sed tenetur manere cum vxore: vt patet in extrauagante antiqua Ioan. 22. # 272 Occidens vxorem vt contrahat cum concubina , non potest cum ea contrahere. ¶ QVÆritur, an si quis occiderit propriam vxorem vt contrahat cum concubina, matrimonium sit validum? Rspondetur quod tale matrimonium est irritum & nullum ex determinatione ecclesiae in ca. super hoc, de eo qui duxit in matrimonium quam polluerat per adulterium. Sed si econtrario vxor virum occiderit vt contrahat cum adultero, matrimonium tenebit: quia in iure de hoc nihil est cautum. Si vero aliquis dederit fidem concubinae quod vxore mortua contrahet cum illa, non potest contrahere cum ea. Vide iura in illo titulo de eo qui duxerit &c. At si quispiam occiderit vxorem deprehensam in adul terio , peccat mortaliter secundum sanctum { Occidens vxorem in adulterio deprehensam peccat. } Tho. quanuis iura hoc non puniant. Si vero talis adultera sit iam a iudice damnata ad mortem, poterit maritus eam occidere sicut lictor: quicquid dicant canonistae. Non potest tamen maritus ad hoc cogi sicut lictor. # 273 Votum simplex & solenne impedit matrimonium , sed diuersi mode ¶ QVÆritur, vtrum votum impediat matrimonium? Respondetur quod duplex est votum. Quoddam est solenne, alterum vero simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Sunt de hoc multa iura expressa in titulo de voto. Et qui post votum simplex castitatis contraxit, peccat quotiescunque exigit debitum, potest tamen reddere non solum quando vxor petierit, sed etiam quandocunque sibi videbitur honestum accedere ad eam, aut quando senserit quod ipsa vult, aut quod eget, aut quod est periculum incontinentiae : vt dicit sanct. Tho. in additionibus q. 83. ar. 1. ad quartum. # 274 Fidelis cum infideli contrahere non potest . ¶ QVÆritur, an cultus disparitas (hoc est infidelitas) impediat matrimonium? Respondeo, quod inter infideles sunt vera matrimonia. Et ita tenent omnes, & est determinatio ecclesiae in cap. gaudemus de diuortijs. Secundo dicit. S. Tho. quód inter infideles non est tam perpetuum, & tam indisolubile matrimonium, sicut inter fideles: quia non est sacramentum, ac proinde nec confert gratiam : sed est quidam contractus humanus. Si autem contrahat fidelis cum infideli matrimonium nullum est de iure positiuo, quia est prohibitum ab ecclesia: vt patet in concilio Tolleta. 4. ca. 62. & in concilio Agatensi. cap. 67. # 275 Cognatio carnalis in quibus gradibus impediat matrimonium ¶ QVÆRITVR, an Cognatio carnalis impediat matrimonium? Respondeo, primo quod iure naturali prohibiti sunt parentes contrahere cum liberis. Nam omnes homines , etiam gentiles damnant talia connubia : nec de hoc quispiam dubitat. Et sunt egregiae rationes assignatae in sacra scriptura. Vide. S. Tho. & etiam cum alijs descendentibus &c. Item in primo gradu transuersali inter fratres & sorores, probabile est quod est contra ius naturale. Prohibiti vero sunt ab ecclesia quatuor gradus, qui irritant matrimonium: vt patet in cap. non debet de consanguinitate & affinitate. # 276 Affinitas vsque ad quartum gradum impedit matrimonium. Fuerunt antiquitus prohibiti septem gradus: vt patet. 35. q. 5. Papa tamen potest dispensare in gradibus qui non sunt prohibiti iure naturali: vt sit pax inter familias, vel ob confederationem regno rum: vel ob aliam ratioonabilem causam. In 4. autem gradu causa rationabilis est quod ipsi contrahentes petant . Dispensatio tamen in gradibus iure humano prohibitis fieri solita, successit causa quaestus: nihilominus tenet. De computatione consanguinitatis vide Siluestrum, & alios ¶ Impedit etiam matrimonium affinitas, vsque ad quartum gradum: vt patet in ca. non debet de consanguinitate & affinitate. Et non solum affinitas inter consanguineos vxoris, sed etiam inter consanguineos scorti, & concubinae meae . Quamuis (vt credo) haec vltima affinitas contrahatur propter ius humanum & non ex natura rei vt prima. Est autem regula ad computanda affinitatem quod in eodem gradu sum affinis Petro in quo vxor eius est mihi consanguinea. # 277 Publica honestas ex sponsalibus impedit matrimo nium vt affinitas. ¶ De impedimento publicae honestatis causato ex sponsalibus de futuro, dico quod est vinculum inuentum ab ecclesia, quae decreuit quod per hoc quod aliquis contraxit sponsalia cum Maria, non possit contrahere cum consanguinea eius vsque ad quartum gradum . Et impedit matrimonium eodem modo ac affinitas: vt patet in ca. ex sponsalibus de sponsalibus libr. 6. # 278 Parentes an teneantur allere filios illegitimos. ¶ QVÆRItur, an parentes teneantur allere filios illegitimos? Respondetur quod non est dubitandum quin tam pater quam mater teneantur allere filios qui nondum attingerunt vsum rationis. Quia omnes gentes putant damnabile relinquere filios in aetate infantili in qua non possunt sibi victum quaerere. Et si exponant eos vt ab alijs allantur, videtur certe quod peccent mortaliter. Secundó dico quod considerando praedictos filios postquam habent vsum rationis, est distinguendum . Nam quidam filij illegitimi sunt qui vocantur naturales, soluti cum soluta, suscepti ex concubina . Alij sunt ex concubito damnato , vt suscepti ex adultera, vel moniali, qui vocantur spurij. Et in iure determinatur quód parentes teneantur allere primos filios qui habentur á concubina tanquam ab vxore. Alios vero filios spurios non te nentur parentes allere. Et in poenam illius damnati cohitus praetereuntur in testamentis : vt homines ab huiusmodi concubitu pessimo arceantur. # 279 Amicus cui pater reliquit bona pro filio spureo tenetur illa ei dare & spurius licite recipit SED quid de casu qui saepe est in vsu ego habeo filiam spuriam quam non possum instituere haeredem , quia leges hoc vetant, voco amicum meum & constituo eum haeredem tali pacto, quod omnia bona det filiae meae, vtrum talis amicus teneatur dare bona illa filiae ? & vtrum filia cum bona conscientia possit ea retinere, accipere & possidere, postquam lege municipali praedicta bona sunt vallata? Respondeo quod omne promissum est de iure naturali ad implendum , & ideo talis amicus in foro conscientiae tenetur dare ea bona filiae meae: si rex illa non confiscauerit : & illa licite recipiet, & possidebit licite in foro conscientiae, non est dubium. # 280 Cognatio spiritualis impedit matrimonium ¶ QVÆritur, an cognatio spiritualis impediat matrimonium ? Cognatio ista spiritualis diffinit a S. Tho. & alijs, quod sit propinquitas quaedam orta ex hoc quod aliquis confert sacramentum , vel tenet aliquem ad suscipiendum sacramentum baptismi scilicet, vel confirmationis. Triplex est igitur cognatio spiritualis Quaedam quae vocatur paternitas, quae est inter regenerantem & regeneratum: & capio regenerationem vt se extendat ad confirmationem , nam in proposito idem est iudicium de confirmante & de baptizante , & talis non potest contrahere cum baptizato, vel confirmato , & cum vxore eius iam ab eo cognita, & cum filijs eorum. Secunda vocatur compaternitas , quae est inter patrem spiritualem , & patrem naturalem & matrem naturalem. Vide capit. primum de cognatione legali libro. 6. vbi omnia ista ponuntur. # 281 Cognatio lega lis impedit ma trimonium ¶ COgnatio legalis contrahitur per hoc quod quis adoptat sibi filium. Et sunt duae species huius cognationis, scilicet paternitas, & fraternitas. Paternitas contrahitur inter adoptantem & filium adoptiuum, qui quidem non possunt contrahere. Fraternitas vero contrahitur inter filios naturales adoptantis, & inter adoptiuum. Et etiam impedit matrimonium si filius adoptiuus transit in potestatem adoptantis: sed si non transit (quod fit quando adoptans moritur, vel quando adoptatus emancipatur ab adoptante ) tunc potest contrahere cum filiabus adoptantis: vt patet in capit. si qua de cognatione legali. Laus Deo, pax viuis: requies defunctis. FINIS SVMMÆ DE SEptem ecclesiae mysterijs, & sacramentis , ad laudem Dei omnipotentis.