¶ Sequitur de sacramento matrimonij. DE sacramento ma trimonij tractat Magister. 4. distinctio. 26. & reijcit illud in vltimum locũ quia minus spiritualitatis habet. Vel quia prius tractandum erat de sacramentis quæ ordinantur ad propagationem spiritualem, & postremò de matrimonio quod quidem ordinatur ad propagationem corporalem seu temporalem. Matrimoniũ est sacramentũ . ¶ QVÆRITVR, in primis vtrum matrimonium sit sacramentum? Respondeo quód sic, & non est dubium. Nam Ephesios. 5. dicitur sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo & ecclesia. Et ita etiam determinatur in concilio Florẽ tino sub Eugenio. 4. Vtrum autẽ conferat gratiam? Respondeo, quod ex eo quod est sacramentum confert gratiam non ponentibus ouicem , & ritè suscipientibus, vt determinatur in cō cilio Tridentino sesione septima capitulo. 6. 7. &. 8. Instituit autem Christus hoc sacramentum Matthæi. 19. quando illud commendauit, & pręcepit inseparabilitatem dicens: quos Deus coniungit &c. ex quo, & ex traditione apostolorum & magis ex traditione ecclesiæ habemus quod matrimonium sit sacramentum. Matrimoniũ per procuratores contractum non est sacramẽtum . QVÆRITVR, vtrum matrimonium cōtractũ per procuratores sit sacramentum? Respondet Caietanus ꝙ non. Quia nullum sacramentum potest confici per procuratores. Item quia receptio gratiæ est actus personalis, & non potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouæ legis confertur gr̃a , ergo. Dicimus tñ ꝙ licet talis cō tractus nō sit sacramẽtũ , est tñ verum matrimoniũ . Et ita factũ fuit Genesis 24. per Heliezer seruũ Abrahā & patrem Rebecæ. Dicit Caieta. quòd facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum cōtractum , scilicet inter præ sentes & per verba de præsenti. Matrimonii materia & forma ¶ SED cum in omni sacramento inueniatur materia & forma, quæritur quæ sit materia, & quæ forma huius sacramenti? Palude. 4. d. 26. ait quòd coniuges se habent vt materia, & verba vt forma. Capreo. d. 26. dicit hoc esse probabile. Melius tñ dicitur cum , S. Tho. quòd verba vnius coniugis sũt materia, & verba alterius sunt forma putâ verba quæ primò proferuntur sunt materia, & quæ proferuntur vlti mò sunt forma, quia perficiunt sacramentũ . Ita ait. S. Tho. 4. d. 26. q. 2. art. 1. 2. &. 4. d. 1. q. 1. ar. 1. quæstiuncula. 5. 2. Et ita tenendum est sine dubio. Matrimoniũ est obligatio mutua inter virum & vxorẽ . ¶ QVÆritur, cũ in matrimonio inueniantur quatuor, scilicet consensus contractus, mutua obligatio, vinculũ & copula carnalis, quod horũ sit matrimonium? Respondeo primò quòd nō est copula carnalis. Nam inter mariam & Ioseph fuit verum matrimoniũ sine tali copula. Secundò dico ꝙ nec consensus est matrimonium. Patet quia matrimonium semper durat, consensus verò non semper durat. Et si dicas ꝙ durat virtualitèr, dico ꝙ hoc nihil est, quia aliquādo poenitent ambo, & dolent de matrimonio. Tertiò dico ꝙ nec ipse contractus est matrimonium. Quia contractus non est nisi expressio consensus, sed consensus non est matrimonium, ergo nec ex pressio illius. Item quia matrimoniũ semper durat est inseparabile, contractus verò finit̃ . Restat igitur ꝙ matrimonium est vinculũ & obligatio illa mutua inter virum & foeminā . Patet quia matrimoniũ nihil aliud sonat  organum quoddam & instrumẽtũ ordinatum ad procreādos liberos, sed vinculum istud quod ponimus ad copulam carnalem inter virum & vxorem requiritur, & est necessarium & sufficiens ad procreationem liberorũ ac eorundem instructionem ergo, illud est matrimonium. Istam mutuam obligationem ponit Paulus, prima Corinthiorum. 7. mulier potestatem sui corporis non hahet , sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis nō habet sed mulier &c. Consẽ sus in matri monio necessarius. ¶ QVÆritur, de causa huius vinculi vtrũ ad hoc vinculũ causandũ requiratur & sufficiat consensus? Respond. ꝙ cōsensus requriitur & est omnino necessarius & sufficiens causa matrimonij: & in hoc oẽs doctores conueniũt . Sed dices nemo erit certus de matrimonio, quia nemo potest esse certus de consensu alterius coniugis. Respō deo , ꝙ nō requiritur ꝙ habeamus certitudinem euidentiæ, aut fidei de consensu alterius, sed sufficit certitudo moralis ad securitatem conscientiarum. Dubitans de cōsensu coniugis quid facturus. ¶ SED quid si vnus coniugum habeat certas coniecturas quód alter cō iux non consensit, vt quandò quis cō traxit cũ puella quæ omnino respuebat tale cōiugiũ , tamẽ victa fuit à parẽ tibus , an talis possit exigere & reddere debitũ ? Scotus. 3. d. 4. & alij doctores dicunt, ꝙ quando non cōstat quòd fuit timor cadens in virum constantẽ , & quòd ex tali metu consensit, si illa dixit quòd accipiebat eum in virum, deponenda est conscientia, & licitum est reddere & exigere debitum: & nō est dubium de hoc. Si autem non possit conscientiam deponere, quia vidit maximam resistentiam puellę , & modo dicit se non consensisse, dico quòd hac conscientia durante, nec potest petere, nec reddere: imo dico ꝙ in tali casu esto illa petat, non potest vir reddere debitum, nec peccat per hoc: sed debet illi dicere quòd consentiat modo. Et si consentit, benè quidẽ . Si autẽ dicat ꝙ nec tunc vult consentire, non potest exigere, nec reddere: nō est dubiũ Si autem sit dubium pro vtra parte deponat conscientiam, & petat & reddat. Quod si non potuerit conscientiā deponere, non poterit petere, nec reddat debitum. Si verò habuerit formidinem quòd illa non consensit, dico ꝙ sufficiet probabilitas pro altera parte, & agat contra illam formidinem. Et si in tali casu dicat quòd non consen sit non credat ei: nam si crediderit nō poterit ad eam accedere. Et si illa petierit debitum faciat eam prius cōsentire & posteà reddat. cōiugũ altero dicente se nō cō sensise , an alter liber maneat. ¶ QVæritur quid faciendum quandò aliquis contraxit cum aliqua secretè & posteà ille negat matrimonium, & contrahit publicè cũ alia, an illa prius relicta possit contrahere cum alio? Respondeo, ꝙ si illa habeat apparentias ꝙ ille non consensit secum in matrimonio: vt putâ quia erat magna inæ qualitas inter illos, quia ille erat nobilis, & ipsa filia agricolæ, & ipse iurat se non consensisse cum ea, tunc apparentia sufficiens est quòd non consensit: & sic illa poterit transire ad matrimonium aliud. Si tamen illa non pōt omnino credere nisi quòd consensit, dico quòd cum illa conscientia non potest accedere ad aliud matrimonium. Cōsensus interior matrimonij debet exterius exprimi. ¶ QVÆritur, an requiratur ꝙ cōsensus interior exprimatur exterius ad hoc vt fiat matrimonium? Respondeo secundũ omnes quòd sic. Patet apud. S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q. 2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus q. vnica. Et glosa cap. tuæ fraternitatis extra de sponsalibus. Matrimonium enim est sacramentum, at in sacramẽ to oportet ꝙ ĩterueniat aliquod signũ sensibile. Et in cap. cum apud de spō salibus dicitur ꝙ requiritur expressio exterior non solũ ad hoc quod cognoscatur, sed etiā ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nun homines se contraxisse putāt donec pro ferantur verba, quantuncun cognoscant inuicem cōsensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hũc consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellæ dicat quòd sic, illa præ verecundia tacente: hoc sufficit, non est dubium. Si veró alius à patre exprimeret consensum puellæ, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiæ. Sed forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur. Cōsensus & verba de futuro non sufficiũt ad matrimoniũ ¶ SED vtrum ad matrimonium sufficiat cōsensus & verba de futuro? Repōd. ꝙ non, sed requiritur ꝙ cōsensus & verba sint de præsenti. Vt expressè habetur in cap. tuę fraternitatis de spō salibus , accipio te in meā in crastinum & deinceps, non est matrimonium. Si autem dix erit aliqua verba ambigua quæ possunt habere duplicẽ sensum, standum est in foro conscientiæ intentioni cũ qua illa protulit: an scilicet dixerit ea animo contrahendit, an non. In foro autem exteriori standum est coniecturis. Verba proferens cō sensus sine cō sẽsu interiori non verè contrahit. ¶ QVÆritur, de illo qui contraxit cũ aliqua proferens exterius verba & interius non habens consensum, an sit matrimonium? Respondeo, quòd nō . Quia deficit consensus interior. Ideò caueant sibi fatuæ puellę . Sed vtrum saltim talis teneatur eā ducere in vxorem? Scotus. 4. d. 30. q. 1. dicit omnino ꝙ sic: quia fecit illi iniuriam in illo cō tractu exteriori non cōsentiendo . Idẽ dicit Adrianus, & Palude. Ideò ne putent isti nequam homines impune se hæc scelera patrare. S. Tho. d. 27. q. 1. arti. 2. quæstiuncula. 4. dicit ꝙ in foro consciẽtiæ non impugnè agit qui sic deludit puellā . non tñ dicit ꝙ tenetur eā ducere. Nec ꝗ dicũt ꝙ tenetur eam ducere sufficientèr probant. Timeo tamen quòd est sicut illi dicunt, & est verisimile, & vellem esset verum. Matrimoniũ contrahẽs de pręsenti ante copulā pōt religionẽ ingredi. ¶ QVÆRItur, vtrũ qui contraxit matrimonium possit ad religionẽ trā sire ? Respondeo, quòd post matrimonium est consumatum non potest Et ita tenẽt omnes doctores. Et est determinatio ecclesiæ. Probat. S. Tho. quia nullus potest dare alienum, sed consumato matrimonio neuter coniugum est sui iuris: iuxta illud Pauli vir sui corporis potestatem nō habet sed vxor, ergo. Et de hoc sunt multa iura in titulo de conuersione coniugatorũ Sed ab hac regula generali sunt exceptiones. Prima qñ vnus coniugum { Post matrimoniũ consumatũ quis possit religionẽ ingredi. } cōmisit adulterium, alter potest transire ad religionẽ libere: vt habetur expressè ca. agathose. 27. q. 2. Scũda exceptio est si vterque coniugum voluerit profiteri religionem tũc licebit ambobus ingredi eam. Est tamen notandũ ꝙ de licentia vnius coniugis alter potest trā sire ad religionem, dummodo ille qui dat licentiam ingrediatur etiam religionem, vel sit in ætate senili in qua non sit ei periculum continentiæ. Nā si tale periculum ei immineret illa li centia nihil valeret, & professio alterius nulla esset. Si autem sit in ætate tā senili ꝙ iudicio prælatorum non sit ei periculum de castitate, tunc potest dare licentiā etiā si alter coniux maneat in seculo. De istis sunt multa loca in iure videatis vos illa. Dicit etiā Palu. 4. d. 27. q. 3. quòd quotiescunque licet viro transire ad religionem, licet etiam ei transire ad sacros ordines in seculo. In nullo doctore hoc inueni, & credo quòd dicit verũ , quia tunc nullum est impedimentum. Vnde si vxor cōmissit adulterium, maritus potest promoueri ad sacros ordines etiam si non intret religionem. Et idem dicẽdum est si vxor sit extra periculum incontinẽ tiæ , & dederit viro licentiam. Post matrimonium ratũ & non consumatum altero religionẽ profitente alten pōt transire ad secũ das nuptias. ¶ QVÆritur, vtrũ post matrimoniũ ratũ non consumatũ liceat intrare religionem? Respōdeo ex sententia omnium, & ex consuetudine & determi natione ecclesiæ, quòd sic: etiam altero coniuge reclamante. Hoc habetur in cap. verũ , & in ca. ex publico de cō uersione coniugatorum. Et facta professione alter coniux qui remanet in seculo potest transire ad secundas nuptias. Hierony. dicit (& habetur in ca. scribit. 27. q. 2.) đ Machario quòd post apparatũ nuptiarũ trāsijt ad hæremũ . Et in ꝓlogo euāgelij Ioannis, dicit ꝙ Xp̃s assumpsit Ioānẽ á nuptijs. Idẽ dicitur de beato Alexio filio Epiphanię Sponso vi matrimoniũ cōsumā te , an sponsa poss t ingredi religionem. ¶ QVÆritur, si sponsus vi consumauit matrimonium, an possit illa transire ad religionẽ eo inuito? Videtur ꝙ nō , quia iā matrimoniũ est cōsumatũ . In contrariũ est quia ille fecit iniuriā , ergo videtur ꝙ talis iniuria debeat reparari: & cũ ipsa ante iniuriā possit ingredi, poterit etiā post acceptā contumeliā . De hoc nihil vidi ĩ iure determinatũ . Ideò ꝓbabilis ẽ vtra pars. Et ita putat Durand. licet ei magis probabibile videatur ꝙ non potest ingredi religionem, quia iam est ibi vinculũ carnale & non tm̃ spirituale. Et licet vir malè fecerit non tamẽ debet hac poena puniri. Caueret ipsa sibi, vel intraret anteá religionem. Palude reputat magis probabile quòd possit transire. Vtraque opinio videtur mihi probabilis. Tamen hoc est vnum certum ꝙ licet illa intret religionem matrimonium non derimetur, nec ille poterit transire ad secundas nuptias ipsa viuẽ te : quicquid dicat Durandus. Ante cōsumationem matrimonii licet intrare religionẽ in qua fit votũ solenne ¶ QVOD diximus supra, scilicet ꝙ ante consumationem matrimonij licet ingredi religionem, intelligendũ est de religione in qua fit votum solẽ ne . Vnde à las beatas quæ vocātur terceras, quas puto solùm facere votum simplex, non poterit trāsire . Quia ob tale votum nō posset dirimi matrimo nium, ac proindè ni casarse el que quedaba en el siglo. Imo si illæ beatæ nuberẽt licet peccarẽt , teneret mr̃imōiũ . De sponsalibus. Sponsalia quæ dicātur SPONSAlia sunt promissio futurarum nuptiarum, quę iā in Hispania ferê non fiunt: si no desposorios de præsenti. Sũt igitur sponsalia mutua promissio futurarũ nuptiarum. Nec sufficeret dicere, ego propono te habere in vxorem, nolo tamen me obligare. Talia non sunt sponsalia: vt malè putat Palude. 4. d. 27. sed requiritur stipulatio, & obligatio. Fiũt autem duplicitèr vt ait sanct. Tho. 4. d. 27. q. 2. ar. 1. Vno modo sine conditione quacun , & talia statim sunt sponsalia. Alio modo fiunt cum conditione: vt si dicam, ducam te si dederis mihi mille aureos, vel si pater tuus cōsenserit . Nos simul tractabimus de conditionibus appositis spōsalibus & de appositis matrimonio. Sponsalia & matrimoniũ cum cō ditione adueniente cō ditione nō fiũt per hoc spōsalĩa aut matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrũ si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniẽte cō ditione sint vera spōsalia ? & si fuerũt verba de præsenti, an sit matrimoniũ conditione adueniẽte ? Et augeatur dubiũ , ponamus ꝙ isti post venit dispẽ satio habeant eā ratā . In Flandria fuit mihi magna cōtrouersia cũ aliquibus iuristis super isto casu. Sed respōdeo , ꝙ non est matrimoniũ & oppositũ est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationẽ hęc nō erat vxor istiꝰ igitur nec post. Quia papa nō potest dare vxorẽ , sed solũ dat facultatẽ ducendi illā . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam cōsanguineam . Allegabāt mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quòd talis contractus non solùm non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re đ qua nō est cōmertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis. Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excōmunicatio . Sic igitur dico in proposito quòd prædictus contractus est nullus, etiā si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personæ legitimæ contrahāt sub cōditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrũ adueniente conditione sit matrimoniũ ? Panormita. & canonistæ dicũt ꝙ sic, & Palude videt̃ eos sequi. Sed Adrianus, & cōmunis sententia doctorum dicunt ꝙ non, sed solùm sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit ꝙ si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de prę senti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur ꝑ verba de futuro, ac proindè adueniente conditione manent sponsalia. Et dato ꝙ errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, nō est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimoniũ quicquid posteà superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de præsenti iterum fiat. Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta. ¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet cōtraho tecum si digito tetigeris coelũ , aut si dederis mihi regnũ , an sit matrimo nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de cōditionibus appositis, vbi papa in faborem matrimonij dicit, quòd si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur pro non adiecta. Et sic si absque illa conditione erat matrimonium, etiam erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, ꝙ vel illa conditio apponitur serio vel ioco. Si primum dicit quòd ibi non est verus cōsensus , ac proindè nec matrimonium. Si secundum dicit quòd est matrimonium, quia habuit consensum. Si denique non habuit cō sensum interiorem quicquid apponatur non erit mr̃imoniũ . Si verò habuit consensũ erit mr̃imoniũ , esto apponat cōditionẽ impossibilẽ . De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit. Conditiones in mr̃imonio apositæ variæ. ¶ DE alijs cōditionibus dicit. S. Tho. ꝙ vel conditio est de præsenti, vel de futuro. Si primum, vel est cōtraria bo nis matrimonij, vt contraho tecum si fueris sterilis, & tunc non tenet matrimoniũ siue sit turpis conditio, siue nō Vel non est contraria bonis matrimonij, & sic siue sit honesta, siue non tenet matrimoniũ stante cōditione . Videtur loqui sanct. Tho. cōtra illud ca. sed loquimur in foro cōscientiæ . Vel conditio est de futuro, & tunc si sit necessaria, vt contraho tecũ si sol oriatur cras, est matrimoniũ . Quia iā habetur talis cōditio pro apposita saltim in suis causis, & sic præsumitur de præsenti. Sed hoc non obstante si intentio cō trahẽdi est ꝓ crastina die, solũ sunt spō salia de futuro. In foro tñ contentioso præsumitur de præsenti. Si aũt sit conditio cōtingens , secundũ sanctũ Tho. posita conditione est matrimoniũ , & non apposita non erit matrimonium: & hoc siue conditio sit honesta siue non. At secundùm iura si sit conditio turpis, habetur pro nō adiecta: vt si dicat cōtraho tecũ si occîderis inimicũ meum, & est matrimonium verum. ¶ Et hæc de his. Bigamus quis dicatur & oĩs bigamus ẽ irregularis. BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quęritur an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respōd. ꝙ duplex est bigamia. Quædā propriè dicta, de eo qui bis duxit vxorẽ , & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopũ sine crimine esse vnius vxoris virum. Alia est bigamia interpretatiua & impropria quę habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit biduam Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimoniũ non significat coniunctionẽ Christi & ecclesię . Quia Christus non habuit nisi vnicam vxorem, vnicam ecclesiam, eamque virginem & incontaminatā , Alia est etiam bigamia similitudinaria, qñ quis habẽs vnā vxorẽ viuā contrahit cũ alia. Itẽ est bigamus qui post votũ simplex castitatis duxit vxorem. Et qui post susceptos ordines cōtraxit Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibꝰ suscipiẽdis . Oes tñ iste irregularitates sũt de iure positiuo Irregularitas bigamiæ nō tollitur per baptismũ , ¶ QVæritur, vtrum irregularitas bigamiæ tollatur per baptismum? Fuit quæstio inter Hieronymũ & Augustinum, Hieronymo dicente quòd tollebat̃ , quia manet noua creatura. Augustino verò dicente ꝙ non, quia baptismus solum tollit peccata, non alia vincula: sicut nec tollit matrimoniũ . Hæc autem opinio Augustini allegatur á Graciano cap. accutiùs. 26. d. & omnes canonistæ tenent cum eo, & S. Tho. Maio. verò tenet cum Hiero ny. Sed tenendum est cum Augusti. Quia signum est ꝙ post quis bis cō traxit ꝙ nō cōtinebit . Et etiā quia esset in illo matrimonio imperfecta significatio coniunctionis Christi & ecclesiæ. At vtrũ possit ecclesia dispensare cũ bigamo? Dico ꝙ sic, sed nō sine magna causa propter verba apostoli. Copula carnalis su ꝑuẽiẽs spōsalibus , an efficiat matrimoniũ ¶ QVÆritur, vtrum copula carnalis superueniens sponsalibus de futuro efficiat matrimoniũ ? S. Tho. distinguit. In foro conscientiæ si non est consensus non est matrimonium. In foro autem contentioso, quia nō est aliquod signum quod magis exprimat consensum  copula, iudicabitur matrimonium: vt habetur in ca. is qui. Et in ca. vltimo de sponsalibus. Sed quid si ꝑ ignorantiam credebat ꝙ per spōsalia erat iā vxor sua, & isto animo accessit ad illam & consumauit matrimoniũ , aliâs non cōsumaturu ; an sit matrimoniũ ? Dico ꝙ non. Et est expressa sentẽ tia . S. Tho. nihil em̃ consensui tam cō trariũ ac error. Item antè hoc nō erat matrimonium, & non sunt apposita requisita ad matrimonium, ergo. Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cũ alia contrahens de præsẽti vere cō trahit . ¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit ad sponsam per sponsalia de futuro, non consumandi matrimonij gratia, sed animo libidinoso, si posteà contrahat cum alia, an hoc secundũ sit verũ matrimoniũ ? Respondeò, ꝙ sic. Quia primum non fuit matrimonium, quā uis papa illegitimauerit secundũ in c. is qui de spōsa : sed hoc fecit papa quia pręsumpsit quòd primum fuit verum matrimoniũ . Sed quid ille faciet, quia compelletur ab ecclesia manere cum prima? Et generalitèr dubitatur quid faciet ille qui contraxit primò cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & posteà secũ dò contrahit cum alia publicè, si compellatur ab ecclesia excommunicatio nibus ad manendum cũ secunda quid faciet: cùm illa non sit verè vxor? Respond. quòd si ille potest contrahere matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu præsenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quòd ferat patientèr. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore. Post spō salia de futuro libidinose corrumpẽs spō sam tenetur eā ducere. virginẽ vltroneam corrumpẽs nō tenetur eam dotare ¶ SED mouet. S. Tho. dubiũ in. 4. d. 28. ar. 2. 4. de eo quia post sponsalia de futuro accessit ad virginẽ animo libidĩoso , an talis teneat̃ eā ducere quia stuprauit virginẽ ? Et doctor sanctus cōcedit ꝙ tenetur eam ducere post promissit & si non potest eā ducere, debet eā dotare. Et addit ꝙ hoc est verum qñ decipit eam, quod quidem est maximè notandum. Nam qui vltroneam virginem corrumpit non tenetur eam dotare: quāuis em̃ promisserit ei se ducturum eam in vxorem aliquandò, ipsa tamen bene intellexit quòd non debebat facere: quia erat magna inæqualitas inter eos. &c. ¶ Sequitur de matrimonio clandestino. Clandestinum matrimoniũ quod dicatur & an sit verum. QVÆRITVR, an matrimonium clādestinum sit verum matrimonium? Respō deo , ꝙ sic, nec potest dubitari, quia non est de essentia matrimonij quod sit coram testibus. Sed quid est hoc matrimonium clandestinũ quod tantum prohibetur in iure, & propter quod tot poenæ ponuntur? Respond. ꝙ licet multis modis dicatur matrimonium clandestinum, tamen in proposito accipitur pro matrimonio contra cto sine testibus, & pro matrimonio sine solennitatibus iuris, sine denunciatione, vocantur bana los pregones, &c. Et quia poenæ iuris sunt restringedæ, solũ istis duobus modis incurrũ tur . Et hæc est cōmunis opinio doctorũ . Et Panormi. ca. finali, de clandesti. despōsati . & Ioānes Andreas, in additioni. ad specula. titulo de clādesti , de spōs . Et Innocentius ibidẽ , ita tenent. Matrimoniũ aliqñ licitè fit clandestinè. ¶ SCIENdum tamên quòd matrimonium aliqñ licite fit clandestiné. Primò qñ timetur ꝙ impedietur, & vbi sunt seditiones y vandos. Secundò inter magnates non opus est ꝙ publicentur ædicta, quia si sit inter eos aliquod impedimẽtum ipsi prouidebũt de dispensatione. Tertiò propter pudorem & magnam verecundiam: vt si contrahat aliquis nimis senex cum puella, nobilis cum ignobili, diues cum paupere. Clandestine cō trahentes non sunt in iure excommunicati. ¶ QVÆritur, de poena quam incurrunt contrahentes clandestinè? In dicto capit. finali non ponitur sententia excōmunicationis , nec etiam in toto iure, sed solùm dicitur quòd filij sic cō trahentium sint illegitimi: nisi posteà publicè contrahant. Sacerdoti tamen qui interfuit imponitur poena depositionis. Sunt poenæ quę non incurruntur ipso facto, sed oportet quòd imponantur. In aliquibus tamen episcopatibus est excommunicatio, sed nescio quare imponitur nisi causa quæstus: petant absolutionem ad cautelam in nomine dñi . Non dubito nisi quoòd esset bonum tollere istam excōmunicationis sententiā à matrimonio clandestino, & quòd maneamus in iure. Accedens ad sponsā ante benedicti onem ecclesiæ non peccat mortaliter. ¶ QVÆritur, an sit peccatũ mortale post matrimoniũ publicũ de præsenti accedere ad sponsam ante solennitatẽ nuptiarum quod etiam vocatur matri monium? Videtur quod sic, quia in c. nostrates. 30. q. 5. est prohibitũ . Et etiā quia videtur ꝙ sit quidam contẽptus ecclesiæ. In contrarium est quia talis vtitur re sua. Caieta. facit de hoc quæ stionem & dicit quòd non est peccatũ Patet quia in lege naturæ nō erat peccatum, & in iure non est prohibitum tam mortale. Nam in illo ca. nostrates, dicitur quòd non seruare illas conditiones non esset mortale: & est iam vsus in multis partibus, ergo non est peccatum. Idẽ tenet Siluester verbo debitum coniugale. §. 9. & allegat Innocentium, & Antoninũ , & Hostiẽs . in ca. 1. de sponsalibus. Imo addit ꝙ si timetur aliquod periculum, vel si differuntur velationes, consulendum esset eis consumare matrimonium. Et quòd hoc sit etiam de mente sancti Tho. patet quia. 4. d. 28. ar. 2. 3. dicit ꝙ si sponsus per verba de futuro petat debitum á sponsa, si illa credit quòd ipse accedat cum affectu maritali non peccat reddens debitum, ergo multo minus si sponsus per verba de præsenti petat. Sic igitur dicendum est, quòd nō est peccatum mortalè: imo aliquā dò non erit nec veniale. Vsus matrimonij clandestini, ā sit peccatum mortale. ¶ QVÆritur, vtrũ vsus matrimonij clandestini sit peccatũ mortale? V. g. sit vidua quę patitur furores carnis, & esset ei infamia nubere publicè, vult contrahere secretè, & etiam frui viro secretè, & est nobilis quidam habens amicam: vt vitet peccatum contrahit cum ea secretè, & accedit ad eam, an peccet mortalitèr, tā vidua,  nobilis? Videtur quòd non, quia quilibet eorũ vtitur re sua, & non agit contra aliqđ præceptum. Respond. ꝙ de hoc aliter est loquendum ratione scandali, & aliter absolutè. Ratione scādali dicit Caietanus, ꝙ esset mortale: & est difficile quòd in huiusmodi casibus vitetur, nā semper reputabuntur concubinarij: & in moralibus aspiciendum est ad id quod sæpè contingit, & cũ hoc sæpè sequatur, erit mortale. Si tamen detur casus in quo fiat sine scandalo, nō erit mortale: quia non est cōtra præceptũ aliquod diuinum aut humanum: nec facit cuiquam iniuriam. Sed dicit Caietanus, ꝙ quia tā strictè prohibentur hęc matrimonia clandestina ab ecclesia, esset mortale. Res est disputabilis. Sed ego dico ꝙ secluso iure positiuo & etiam scandalo, esset mortale. Quia tale matrimonium esset contra finem eius stando solũ in iure naturali: non enim poterit benè educari proles, & filij haberẽtur tan illegitimi: ac proindè non possent adire hæreditatẽ paternam, & priuarentur multis bonis. Et sic talis vsus matrimonij clandestini factus cũ hac intentione, vt sit secre tũ , est mortalis. Secus esset si ꝓ aliquo tp̃e vellẽt sic manere, quous veniat opportunius tempus quo manifestet̃ . Consensus coactus an sufficiat ad matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrũ consensus coactus sufficiat ad matrimoniũ ? V. g. deprehensus est iuuenis cũ puella, & cogit̃ à parentibus puellæ cōtrahere cũ ea, vel mortẽ subire: & ille ex metu consentit interius ( nā si nō cōsentiret interius nō est dubiũ quin nō sit matrimoniũ etiā si sine metu proferat verba) an sit mr̃imoniũ ? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2. & oẽs docto. ponũt . distinct. de duplici metu. Quidam est metus cadẽs in virũ cōstantem , alius cadens in inconstantem. Constās autem vir ab inconstanti hoc distat, quòd constans nunquàm inducitur aliquo timore ad perdendũ famam vt saluet omnes res suas quia plus valet fama quàm res. At incōstās potius vult perdere famam quàm diuitias: & vult incurrere maius malum vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur à paruo timore, sed â magno: vt à timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non à timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur à paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum cōstantẽ non impedit matrimonium. Patet ca. cùm locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expressè in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimoniũ quā polluerat per adulterium. Scotus & etiā . S. Tho. videt̃ dicere quòd hoc est de iure naturali & diuino. Quia in hoc sacramento requiritur maxima libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit contractus, ergo & etiam hũc . Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ: ipse adhærebit sua volũtate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel Palude dicit quòd hoc est ex institutione ecclesiæ solũ quę potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quę tamen seclusa institutione ecclesię essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque est probabile. Vocatur autem metus cadens in virum cōstantẽ metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cũ dilectus, de his quæ vi, metus ve causa fiũt . Metus stupri in muliere, si quis vellet eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens cōtrahit : nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodẽ titulo. Et etiā metus eorũ malorum quæ istis æquiparant̃ . Sed quæritur si quis contraxit metu cadente in virum constantem, & posteà consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quòd si consentit voluntariè est matrimonium. Si verò non consentit non est matrimonium. Parẽtes nō possunt cogere filios ad matrimoniũ ¶ QVÆritur, an parentes possint cogere filios suos ad matrimonium non expectato eorum consensu? Respōd. ꝙ non. Quia matrimonium est actio personalis & requirit proprium consensum. Possunt tamen parentes ante legitimam ætatem filiorum pacisci ꝓ eis: & si illi quandò venerint ad legitimam ætatem non contradixerint, spō salia reputantur: quia patres sunt procuratores eorum. Sed vtrũ filij teneantur obedire parẽtibus in matrimonio accipiendo quas parentes mādant , vel an peccent mortaliter contrahentes sine consensu parentũ ? Respond. ꝙ liberi contrahentes sine consensu parentum (imo etiam ipsis inuitis) non peccant mortalitèr secluso scandalo. Quia licet teneantur eis obedire non tñ in matrimonio, in quo vno sunt dñi sui. Et si aliquę leges dicant contrariũ como la ley de Toro q́ manda ꝙ tales exhæredẽtur . Dico ꝙ leges ciuiles nō habẽt vim circa matrimonia nisi sint acceptatæ in iure canonico, hæc autẽ nō est acceptata: imo nec in foro cōtẽ tioso iudicatur secundũ eā : non est dubiũ . Vide de hoc Couarrubias. 2. parte desponsalibus capit. 3. §. 8. Error ꝑsonæ qñ impediat matrimoniũ ¶ QVæritur, vtrũ error personæ impediat matrimoniũ ? Respond. Magis. 4. d. 30. & oẽs dicunt quòd sic. Error personæ vt in Iacob. Error conditionis personæ: vt si puto me contrahere cum libera & contraho cũ ancilla, nō tenet matrimonium. Error personæ impedit de inre naturali, quia tollit cō sensum . Iacob enim non consenserat in Lyam. Error conditionis impedit iure positiuo, vt patet in ca. proposuit de coniugio seruorũ . Factũ est autem hoc ab ecclesia rationabiliter. Quia contrahens cũ serua manet quodāmodo seruus, & filij manent serui: nō est autẽ æquũ quòd quispiam sine culpa sua puniatur tam graui poena. Alij errores qualitatis, & fortunæ non impediunt matrimoniũ : vt si putẽ eam pulchram & est deformis, diuitem & est pauper, sanā & est ægra, bonā & est mala &c. Si verò seruus putet se contrahere cum libera, & si illa sit ancilla, tenet matrimonium: vt dicit sanctꝰ Thomas in additionibus quæstione, 52. articulo. 1. ad primum. Matrimonij vsus ꝓ pter delectationẽ est peccatum vẽiale . ¶ QVÆRItur, an vsus matrimonij propter solam delectationem sit peccatum. Respondeo secundùm omnes quòd sic. Quia omnis actus qui nō habet bonum obiectum est malus, sed talis actus non habet bonum obiectum nam delectatio cũ sit quoddam naturale, nullum obiectum bonum dicit, ergo ille actus non est bonus: & sic saltim erit occiosus, & per consequẽs venialis: cum secundũ . S. Tho. nō detur actus indifferens in indiuiduo. Item talis actus est abusus matrimonij, ergo est peccatũ . Antecedẽs patet, quia matrimonium non fuit institutum ad illud, sed ad generādam prolem. Idem est de eo qui commedit propter solam delectationem: quia commestionis finis non est ille sed sustentatio. Vsus matrimonii ad vitādam tẽtationẽ , an sit peccatum ¶ QVæritur, vtrum vsus matrimonij propter vitandam tentationem carnis in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4. d. 31. q. 2. ar. 2. dicit ꝙ est veniale. Quia non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, putâ ad reddendum debitũ vel ob prolem generādam . Et hæc est opinio ferè omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed forte intelligendus est. S. Tho. vt ait Palude quādò habet alia remedia ad sedandam passionem: putâ orationẽ , vel ieiunium &c. Si verò non sit aliud remediũ , licitũ erit accedere propter illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam seminis quæ impedit sanitatẽ , de quo, S. Tho. vbi supra ad vltimum dicit qđ est veniale. Albertus autẽ dicit quòd est licitum sic accedere. Abusus vxoris peccatũ est. ¶ QVÆritur, an abusus vxoris sit peccatum mortale? Respondet sanct. Tho. quòd si sit extra vas foemineum est mortale, & nō est dubium de hoc. Si autẽ sit intra vas dubitant doctores an si foemina supergrediatur viro sit mortale? Caietanus ait quòd si ex hoc impeditur generatio est mortale. Et ita dicunt omnes doctores. Albertus magnus dicit quòd potest isto modo sequi generatio. Quia matrix non solùm est receptiua, sed & attractiua: & ideò credo quòd non est mortale. Et idem putat Siluester verbo debitum coniugale. §. 4. Dicit tamen quòd tales sunt grauitèr reprehendendi. Oscula & tactus cō iugatorũ non sũt peccata mortalia. ¶ QVÆritur, an oscula, amplexus, et tactus inter virum & vxorem sint peccatumi Respondeo secundũ Caietanũ & Siluestrum, & omnes alios benè sẽ tiẽtes , quòd omnes prædicti actus quā tũcun videantur impudici, si vltimatè ordinantur ad copulam, non sunt peccata. Et etiam si non ordinẽtur ad congressum ipsum non erunt mortale, dũmodo fiant sine periculo pollu tionis extra vas. Si enim sunt cum tali periculo erunt mortale. Sine illo autem vel erunt veniale, vel nullum peccatum. Aduertant in hoc confessores nec sint nimis soliciti in interrogatione horum quæ inter coniuges fiunt. Nec curent quòd cōfiteātur de his venialibus: melius est enim ꝙ ea sileant. Et admonendi sunt cōiuges quód nō tenentur illa cōfiteri : nisi quandò sũt mortalia. Et instruantur quandò committunt mortale, & quandò non. Coniuges tenẽtur sibi inuicem reddere debitum. ¶ QVÆRITVR, vtrum coniuges teneantur reddere debitum sub poena peccati mortalis? Respondeo secundùm omnes quód sic. Quia corpus vxoris est viri & econtra, & ob id iniuriam facit qui negat alteri quòd suum est. Et si quidem vir periclitetur de incontinentia debet vxor reddere statim debitum: quia esset periculum in mora. Si autem non sit hoc periculum non est mortale, si per aliquod breue tempus differat. Neuter tamen coniugum tenetur reddere debitum cum detrimento salutis, vel ꝓ prię personæ. Vnde si sit maritus l eꝓ sus , ó con mal de bubas, si est periculũ iudicio medicorum, non tenetur reddere. Quia licet capit. 2. de coniuga. leproso, dicatur quòd nō potest mulier sana relinquere maritũ leprosum, & quòd tenetur reddere debitum: tamẽ intelligendum est quandò hoc potest fieri sine infectione ipsius vxoris. Vir accederis ad vxorẽ menstruatā an peccet mortalitèr. ¶ QVÆritur, vtrum quandò mulier patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, & illa teneatur reddere? Videtur ꝙ non. Quia in lege veteri erat prohibitũ , & Hieronymus dicit super Esaiā . 44. ꝙ si conceptio fiat tempore mẽstrui , proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primò ꝙ in lege veteri erat mortale, nā erat præceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundò dicit, ꝙ pręceptũ illud partim erat ceremoniale, & partim morale: & ideò etiam nunc obligat ex ea parte qua est morale, & ex damno quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus in mulieribus. Quidam innaturalis & perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quę tetigit fimbriā Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur, licitum est ꝙ reddat & petat debitum Quia melius est ꝙ sequatur fętus defectuosus  ꝙ nullus sequatur. Aliꝰ est fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autẽ vir nesciens illud petat debitum, respō deat ipsa ꝙ non benè habet. Nō tamẽ debet dicere se menstruatam esse: vt ait sanct. Tho. quia viri facilitèr ægre ferunt illud & concipiunt horrorem de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamẽ si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter periculũ corruptionis in viro. Et quoniam non est certum ꝙ ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedẽs ad vxorem menstruatā , vel illa petens ab eo debitũ nō peccant mortalitèr: quicquid dicat Siluest. sed erit peccatũ veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est. Sponsa ante ecclesiæ benedi ctiones non tenetur reddere debitũ sponso petenti. ¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionẽ ecclesiæ teneatur reddere debitũ marito petẽti ? Respōd. ꝙ infra duos menses ante benedictionem ecclesiæ post matrimoniũ de præsenti nō tenetur reddere debitũ . Quia dantur illi ad hoc ꝙ si voluerit religionẽ ingredi, intret. Nec etiā post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionẽ ecclesiæ: sicut nec tenet̃ marito petẽti in ecclesia. Quia vtrũque est prohibitũ . Accedere ad vxorem in festo ā liceat. ¶ In magnis festiuitatibus dicunt sancti, quòd non debent conuenire inuicem. Quia oportet vacare diuinis. Si tamen de facto conueniant, licet sit aliqua irreuerentia non tamen est mortale, & sancti consulunt quòd melius est. Vir autem qui habuit rem cum propria vxore nocte præcedente cō munionem , melius faciet non communicando illo die: sed differat in alium diem, & idem de vxore. Si autẽ communicent non erit mortale, sed viniale propter irreuerentiam. Accedere ad vxorẽ in ecclesia tẽpore belli, ā liceat. ¶ In loco aũt sacro non licet accedere ad propriā , quia pollueretur ecclesia. Tempore tñ belli qñ morantur in ecclesia per multũ tempus dicit Caiera. opusc. 16. quæstionũ , &. 14. dubio. 4. & Palu. 4. d. 32. quòd nō licet vllo modo accedere ad suam etiam vxorem. Maio. ait quòd illo tunc licet. Et Siluester dicit quòd si timeatur corruptela in viro liceret vxori reddere ei debitũ Hoc est probabile & fortè verũ . Sed opinio Caietani est securior. Coniuges an possĩt cōtinẽ tiā vouere. ¶ QVærit̃ , vtrũ cōiuges possint vouere continentiā ? Respōd . Primò ꝙ hoc non expedit si sint in iuuentute propter periculum. Secundò dico ꝙ si ex mutuo consensu hoc fecerint, licitum est, & votũ tenet. Sed vtrũ alter solus possit vouere. Dico quód malè faciet, quia est in iniuriā alterius. Sed quæritur, an si fecerit votum vir, possit nihilominus reddere debitum? S. Tho. in additionibus ad tertiam partem. q. 53. ar. 1. 4. dicit ꝙ tũc tenetur reddere, & licitum est ei exigere: cũ Paulus dicat nolite fraudare inuicem. Et nō debet vir ponere se in tali statu quòd nō sit potens releuare vxorem ab honere petẽdi debitum. Caieta. li. 16. quæstionũ , q. 16. dicit ꝙ tale votũ tenet. Et vir non pōt petere, licet tñ & tenetur reddere. Idẽ dicit Palu . Sed mihi magis placet opinio. S. Tho. Et ita tenendum est. In matrimonio rato non consumato, ā possit papa dispensare. ¶ QVÆritur, vtrũ papa possit dispẽ sare in matrimonio rato non cōsumato ? Cōmunis opinio canonistarum est quòd potest, & ꝙ sic dispensati possũt transire ad secundas nuptias ex iusta & rationabili causa ad petionem amborum coniugum. Hoc Ioannes Andreas super cap. ex publico in suis nouellis. Et Archidiaco. in cap. qua propter. 27. q. 2. Et Benedictus in capi. ex publico. Siluester allegat pro hac opinione summā angelicam. S. Antoninus. 3. p. titu. 1. cap. 22. videtur esse cum canōistis , & dicit se legisse bullas Martini quinti, & Eugenij. 4. in quibus dispensatum est circa hoc. Et Caietanus quodlibeto. 1. q. 13. tenet quòd papa potest dispensare. Hæc opinio videtur ꝓ babilis , sed malo tenere cum opinione communi quòd papa non potest dispensare. Nam Paulus dicit. 1. Corinthio. 7. his autem qui matrimonio cō iuncti sunt, præcipio non ego sed dñs vxorem à viro non recedere. Et Matthæi. 19. quos Deus coniungit homo nō separet. Et cũ Christus dixerit ibidem ꝙ non licet vxorẽ dimittere nisi propter fornicationem, iam inuenire tur alia exceptio: scilicet dispẽsatio papæ. Teneamus igitur cũ tota caterua theologorum quód papa non potest dispensare in matrimonio rato. Vide Siluestrũ verbo diuortium. §. 1. &. 4. Impedimenta matrimonii duplicia quæ dam dirimẽtia alia impediẽtia ¶ QVÆritur, de impedimentis matrimonij. Sunt quidem aliqua quæ impe diunt matrimonium, tamen si fiat factum tenet: vt est tempus in quo matrimonium fieri prohibetur, & tamen si fiat in diebus prohibitis factũ tenet. Alia sunt impedimẽta quæ impediũt matrimonium faciendum & dirimũt factum: & hæc sunt sexdecim in his versibus contenta. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas. Si sis affinis, si fortè coire nequibis, hęc faciẽ da vetant conubia, facta retractant. Agamus igitur de his omnibus. Impotẽ tia perpetua dirimit matrimoniũ ¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimoniũ cũ illo? Respondeo, ꝙ duplex est impotentia. Quædam perpetua, & hæc tā in viro  in foemina irritat matrimoniũ : vt si spado contrahat matrimoniũ nō tenet. vt in ca. 1. de frigidiset maleficiatis. Si autẽ post matrimoniũ superueniat impedimentũ non irritat matrimoniũ . Nā quod semel fuit matrimoniũ semper erit firmum. Et hoc impedimentum iure naturali irritat matrimoniũ : sicut iure naturali prohibentur duæ foeminæ contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respond. ꝙ debent esse per trienium iuncti, & dare operā rei vxoriciæ: & si post trienium constet de impotentia alicuius, debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci ꝙ sit impotentia perpetua, statim debẽt separari. Vide Siluestrũ verbo matrimonium. 8. §. vltimo. Pueri ā te decimum quarũ annum nō possun cō rahere ¶ QVÆrit̃ , de pueris habentibus quidem vsum rationis, an possint contrahere ante decimũquartũ annum? Repond. ꝙ nō . Quia est determinatio ecclesiæ ꝙ pueri ante decimũquartum annũ , & puellæ ante duodecimũ nō possint cōtrahere : vt patet in ca. pube res, & cap. continebatur de sponsa. im pube. quod fuit determinatũ propter rationem Aristot. dicentis ꝙ ante illā ætatẽ non sunt habiles ad generandũ . Si tamen ante prædictam ętatẽ cōtrahant , quāuis non sit matrimoniũ sunt sponsalia, ex iuris dispositione, & tenẽ tur posteà contrahere: vt patet in cap. vnico de despons. impube. li. 6. Si autẽ parũ ante legitimā ętatẽ contrahāt & consument matrimoniũ , vt putâ vir in anno. 13 & foemina in. 11. erit verum matrimoniũ : vt habetur in ca. de illis. 2 de desponsatione impube. Et etiam citra iuris determinationem, patet ꝙ sit ibi verũ matrimonium quia illa erant sponsalia & copula superueniens facit matrimoniũ , ergo. Et si sint iam habiles ad generandum etiam si non cō sumauerint erit matrimonium, malitia ætatem supplente. vt etiam ait textus. Sponsalia verò ex iuris dispositio ne possũt celebrari in septenio, & etiā { Spōsalia circa septeniũ celebrari possũt } si sint prope septeniũ : vt tenet. S. Tho 4. d. 27. & est communis opinio, licet Panormitanus teneat contrarium. Maleficiũ et ligamẽ impedit ma trimonium. ¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquandò arte dæmonis (de quo ait Iob quòd nō est potestas super terram quę cōparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quòd eorum calor præualeat & superet ea quæ dæmon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus ꝙ ista maleficia maximè contingunt circa rusticos. ¶ QVæritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respond. ꝙ si hoc contingat post matrimonium fa ctum non impedit. Si verò ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autẽ sit tẽporale nō impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autẽ hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum. Amentia & furia ā impediat matrimoniũ ¶ QVęritur , an amẽtia seu furia impediat matrimoniũ ? Respō. ꝙ amẽtes nō possunt contrahere, & si cōtrahāt , matrimoniũ nō tenet. Quia ad matrimoniũ requirit̃ cōsensus & vsus rationis, quo illi carẽt . Itẽ nemo se pōt ad aliꝗd obligare nisi volũtariè , & liberè, isti autẽ nō habẽt libertatẽ arbitrij, ergo. Ad irritādũ verò mr̃imoniũ nō sufficit ꝙ amentia pręcesserit , vel sequatur ipsũ mr̃imoniũ : sed requirit̃ ꝙ sit amẽs tp̃e quo cōtrahit . Si aũt post matrimoniũ cōtractum vir inciderit in amẽtiā , non dirimitur matrimoniũ : & puto ꝓ babilissimũ ꝙ tunc nō teneatur vxor reddere debitum marito petenti, quia non liberè petit: nisi timeat corruptelas alias in viro et quòd quęrat alienas Crimẽ incestꝰ impedit matrimoniũ ¶ QVÆritur, de impedimento criminis quod est incestus, an si quis cognouit aliquā & posteà contrahit cum sorore eius teneat matrimoniũ . Respōd. ꝙ crimen incestus duplicitèr impedit matrimoniũ . Vno modo propter affinitatem quia est affinis illius cum qua contrahit intra quartum gradũ : & de hoc dicemus infra. Alio modo habet impedire mr̃imoniũ ex hoc ꝙ cognouit consanguineā eius cũ qua contrahit, & de hoc quærimus vtrũ tale crimen incestus impediat matrimoniũ ? Respond. S. Tho. in additio. q. 58. ar. 4 ꝙ si quispiā cognouit consanguineā vxoris ante matrimoniũ contractũ , et etiā post sponsalia, debet matrimoniũ separari propter affinitatẽ quā contraxit cũ sua sponsa cognoscendo cōsanguineā eius. At si talis incestus sequat̃ post matrimonium iā contractũ & cō sumatum non dirimit illud, sed in poenam peccati non potest vir petere debitum à propria vxore, & si petat peccat mortalitèr: nec vxor tenetur ei reddere debitum. Si tñ vxor petat, ille tenetur reddere. Quia vxor non debet puniri pro peccato viri. Habentur de hoc plura capita, in titulo si quis cognouerit consanguineā vxoris suæ. Et 32. q. 7. ca. si quis viduā , & ca. qui dormierit, & cap. concubuisti. Verum est ꝙ si quis ignorans esse consanguineā vxoris suę accederet ad eam, ꝙ poterit petere debitũ ab vxore, quia illud non fuit peccatum incestus, sed fornicationis. Hoc dicunt docto. & Palu. 4. dis. 34. q. 1. ar. 2. Idẽ etiā dicendũ est si mulier cubuit cũ consanguineo mariti in tra quartum gradũ : eadẽ em̃ poena puniet̃ qua maritus, scilicet ꝙ nō poterit exigere, & tenebitur reddere debitũ . Fornicantem vxorẽ , pōt dimittere nisi in aquibꝰ asibus . ¶ QVÆritur, an causa fornicationis possit vir vxorem dimittere? Respōd. ꝙ sic. Est enim expressum in euangelio Matthæi. 19. & est secudũ ius naturale, quia oportet ꝙ maritus sit certus de prole sua, quod nō potest certo sciri si sit adultera vxor. Item quia matrimonium est contractus & dant sibi inuicem fidem coniuges, ergo altero frā gente , alius remanebit liber. Excipiũ tur aliqui casus ab hac regula. Primus si ambo cōmisserint adulterium, quia iam est ibi recompensatio. Iste casus & alij sequentes sunt expressi in iure. 32. q. 6. per totam. Secundus si maritus propriam vxorem prostituerit pro pecunia, vel alia re. Hic ponitur in capi. discretioni de eo qui cognouit consanguineam vxoris suæ. Addit Palude, quòd idem est iudicium si ipse maritꝰ viderit & non prohibuerit. Tertius vbi vxor putans se cum viro congredi decepta est ignorantèr, aut contraxit putans esse mortuum. Hoc habetur in cap. cũ per bellicā . 34. q. 1. &. 2. & ibidem ca. in lecto. Quartus si fuerit vi oppressa, vt habetur in cap. proposito. 32 q. 5. Quintus si vir post reconciliatus est vxori cognouerit eam: tunc nō poterit eam relinquere, vt dicitur. 32. q. 1. cap. 1. &. 2. & in lege crimẽ cap. de adulte. Sextus si vxor infidelis ab eo repudiata contraxerit cum aliquo, & posteà veniant ambo ad fidem, debẽt iterum conuenire: extra de diuortio capit. gaudemus. §. vltimo. Vir quā do tenetur vxorem adulteram dimittere. ¶ QVÆRItur, an vir teneatur dimittere vxorẽ adulterā ? Respond. ꝙ non sed potest cũ ea manere . nisi vxor sit adeò incorregibilis ꝙ ratione scandali ne maritus in peccatis eius videatur consentire: tunc enim tenetur ab ea separari. Hæc verò separatio ab vxore adultera, quo ad thorũ quidẽ potest fieri sine iudicio ecclesiæ, quo ad habitationẽ verò nō . Ita tenẽt oẽs docto. Limitat tñ Siluest. verbo diuor. 8. ꝙ illđ est verũ qñ adulteriũ est occultum: si em̃ sit notũ ꝙ adultera illa cũ mecho plures dies habitauerit, tunc sine licẽ tia ecclesiæ potest ab ea separari quo ad habitationẽ . Patet ex ca. significasti, de diuortijs, vbi est casus expressus Idẽ tenet Ioan. Andre. in ca. plerũ  de donatione inter virum & vxorem Ordo impedit matrimoniũ ¶ QVÆrit̃ , an ordo impediat matrimoniũ ? Respōd. ꝙ sic, sed solũ de iure positiuo. Vnde etiā dicit. S. Tho. ꝙ papa ex rationabili causa potest dispẽsare . Nec Græci sacerdotes vtentes vxoribus faciunt cōtra ius diuinum. Dico igitur ꝙ sacerdos, diaconus, & subdiaconus, non possunt cōtrahere , quia est prohibitũ ab ecclesia. Si autem cōtrahant , matrimoniũ est ipso facto nullũ Si verò post matrimoniũ ratũ quispiā ordinetur, nō dirimitur matrimoniũ , sed tenetur manere cum vxore: vt patet in extrauagante antiqua Ioan. 22. Occidẽs vxorẽ vt contrahat cum cō cubina , non pōt cum ea contrahere. ¶ QVÆritur, an si quis occîderit propriam vxorem vt contrahat cum concubina, matrimoniũ sit validum? Respond. ꝙ tale matrimoniũ est irritum & nullum ex determinatiōe ecclesiæ in ca. super hoc, de eo qui duxit in matrimonium quā polluerat per adulterium. Sed si econtrario vxor virũ occîderit vt contrahat cum adultero, matrimoniũ tenebit: quia in iure de hoc nihil est cautum. Si verò aliquis dederit fidem concubinę quòd vxore mortua contrahet cum illa, non potest cō trahere cum ea. Vide iura in illo titulo de eo qui duxerit &c. At si quispiā occîderit vxorẽ deprehensam in adul rio , peccat mortalitèr secũdùm sanct. { Occidẽs vxorẽ in adulterio deprehensam peccat. } Tho. quanuis iura hoc non puniant. Si verò talis adultera sit iam à iudice dānata ad mortem, poterit maritus eā occîdere sicut lictor: quicquid dicant canonistæ. Non potest tamen maritus ad hoc cogi sicut lictor. Votum simplex & solẽ ne impedit matrimoniũ , sed diuersi mode ¶ QVÆritur, vtrum votum impediat matrimonium? Respōd. quòd duplex est votum. Quoddam est solenne, alterum verò simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Sunt de hoc multa iura expressa in titulo de voto. Et qui post votũ simplex castitatis contraxit, peccat quotiescun exigit debitum, potest tamen reddere non solùm quādò vxor petierit, sed etiam quandocun sibi videbitur honestum accedere ad eam, aut qñ senserit ꝙ ipsa vult, aut ꝙ eget, aut quòd est periculum incōtinẽ tiæ : vt dicit sanct. Tho. in additionibꝰ q. 83. ar. 1. ad quartum. Fidelis cũ infideli cō trahere nō pōt . ¶ QVÆritur, an cultus disparitas (hoc ẽ infidelitas) impediat matrimonium? Respondeo, quòd inter infideles sunt vera matrimonia. Et ita tenẽt omnes, & est determinatio ecclesiæ in cap. gaudemus de diuortijs. Secundò dicit. S. Tho. quód inter ĩfideles nō est tâm perpetuum, & tā indisolubile matrimonium, sicut inter fideles: quia non est sacramentum, ac proindè nec confert gr̃am : sed est quidā cōtractus humanus. Si autẽ contrahat fidelis cũ infideli matrimoniũ nullũ est de iure positiuo, quia est prohibitum ab ecclesia: vt patet in concilio Tolleta. 4. ca. 62. & in concilio Agatensi. cap. 67. Cognatio carnalis in quibꝰ gradibus impediat matrimoniũ ¶ QVÆRITVR, an Cognatio carnalis impediat matrimonium? Respondeo, primò ꝙ iure naturali prohibiti sunt parentes contrahere cũ liberis. Nam oẽs hoĩes , etiā gentiles dā nant talia cōnubia : nec de hoc quispiā dubitat. Et sunt egregiæ rationes assignatę in sacra scriptura. Vide. S. Tho. & etiā cum alijs descendentibus &c. Itẽ in primo gradu transuersali inter fratres & sorores, probabile est ꝙ est contra ius naturale. Prohibiti verò sũt ab ecclesia quatuor gradus, qui irritāt matrimonium: vt patet in cap. non debet de consanguinitate & affinitate. Affinitas vsque ad quartũ gradũ impedit matrimonium. Fuerunt antiquitus prohibiti septem gradus: vt patet. 35. q. 5. Papa tñ potest dispensare in gradibus qui non sunt prohibiti iure naturali: vt sit pax inter familias, vel ob confederationẽ regno rum: vel ob aliam rationabilẽ causam. In 4. autem gradu causa rationabilis est ꝙ ipsi contrahentes petāt . Dispẽsatio tñ in gradibus iure humano ꝓhibitis fieri solita, successit causa quæstus: nihilominus tenet. De cōputatione cō sanguinitatis vide Siluestrum, & alios ¶ Impedit etiā mr̃imonium affinitas, vs ad quartum gradum: vt patet in ca. nō debet de consanguinitate & affinitate. Et nō solùm affinitas inter cō sanguineos vxoris, sed etiam inter cō sanguineos scorti, & concubinæ meæ Quāuis (vt credo) hæc vltima affinitas contrahat̃ propter ius humanũ & nō ex natura rei vt prima. Est autẽ regula ad computandā affinitatem ꝙ in eodẽ gradu sum affinis Petro in quo vxor eius est mihi consanguinea. Publica honestas ex spō salibus impedit matrimo niũ vt affinitas. ¶ De impedimento publicę honestatis causato ex sponsalibus de futuro, dico ꝙ est vinculum inuentum ab ecclesia, quæ decreuit ꝙ per hoc ꝙ aliꝗs cōtraxit spōsalia cũ Maria, nō possit cō trahere cũ cōsanguinea eius vs ad quartũ gradũ . Et impedit mr̃imoniũ eodẽ modo ac affinitas: vt patet in ca. ex sponsalibus de sponsalibus libr. 6. Parentes an teneā tur allere filios illegitimos. ¶ QVÆRItur, an parentes teneantur allere filios illegitimos? Respond. quòd non est dubitandum quin tā pater  mater teneātur allere filios qui nondũ attĩgerunt vsum rationis. Quia omnes gẽtes putant damnabile relinquere filios in ætate infantili in qua non possunt sibi victum quærere. Et si exponant eos vt ab alijs allantur, videtur certe quòd peccent mortalitèr. Secundó dico ꝙ considerando prædictos filios post habẽt vsum rationis, est distinguendũ . Nā quidā filij illegitimi sunt qui vocantur naturales, soluti cũ soluta, suscepti ex cōcubina . Alij sunt ex cōncubito dānato , vt suscepti ex adultera, vel moniali, qui vocātur spurij. Et in iure determinatur quód parentes teneātur allere primos filios qui habentur á concubina tanquā ab vxore. Alios vero filios spurios nō te nentur parentes allere. Et in poenam illius damnati cohitus prætereuntur in testamẽtis : vt homines ab huiusmodi concubitu pessimo arceantur. Amicus cui pater reliquit bona ꝓ filio spureo tẽetur illa ei dare & spuriꝰ licitè recipit SED quid đ casu qui sæpè est in vsu ego habeo filiam spuriam quam non possum instituere hæredẽ , quia leges hoc vetant, voco amicũ meum & constituo eum hæredẽ tali pacto, ꝙ om̃ia bona det filiæ meæ, vtrũ talis amicus teneatur dare bona illa filię ? & vtrum filia cum bona cōscientia possit ea retinere, accipere & possidere, post lege municipali prædicta bona sunt vallata? Respond. ꝙ omne promissum est de iure naturali ad implẽdum , & ideò talis amicus in foro conscientiæ tenetur dare ea bona filiæ meæ: si rex illa non cōfiscauerit : & illa licitè recipiet, & possidebit licitè in foro conscientiæ, non est dubium. Cognatio spũalis impedit matrimōiũ ¶ QVÆritur, an cognatio spiritualis ĩmpediat matrimoniũ ? Cognatio ista spiritualis diffinit â S. Tho. & alijs, ꝙ sit propinquitas quædā orta ex hoc ꝙ aliquis confert sacramẽtum , vel tenet aliquẽ ad suscipiendum sacramẽtum baptismi scilicet, vel confirmationis. Triplex est igitur cognatio spiritualis Quædā quę vocatur paternitas, quę ẽ inter regenerantem & regeneratum: & capio regenerationẽ vt se extẽdat ad confirmationẽ , nam in proposito idẽ est iudicium de cōfirmāte & de baptizāte , & talis nō pōt cōtrahere cum baptizato, vel cōfirmato , & cum vxore eius iā ab eo cognita, & cũ filijs eorum. Secunda vocatur cōpaternitas , quę est inter patrẽ spiritualẽ , & patrẽ naturalẽ & matrem naturalem. Vide capit. primum de cognatione legali libro. 6. vbi omnia ista ponuntur. Cognatio lega lis impedit ma trimonium ¶ COgnatio legalis contrahitur per hoc ꝙ quis adoptat sibi filium. Et sunt duæ species huius cognationis, scilicet paternitas, & fraternitas. Paternitas cō trahitur inter adoptātẽ & filiũ adoptiuum, qui quidem non possunt contrahere. Fraternitas verò contrahitur inter filios naturales adoptantis, & inter adoptiuum. Et etiā impedit matrimonium si filius adoptiuus transit in potestatem adoptantis: sed si non transit (quod fit quandò adoptans moritur, vel quandò adoptatus emancipatur ab adoptāte ) tunc potest contrahere cum filiabus adoptantis: vt patet in capit. si qua de cognatione legali. Laus Deo, pax viuis: requies defunctis. FINIS SVMMÆ DE SEptem ecclesiæ mysterijs, & sacramẽtis , ad laudẽ Dei omnipotentis.