HÆC MATERIA TRActatur in. 4. d. 18. &. d. Tho. in additionibus ad tertiam partem. q. 17. claues enim in ecclesia esse debent. Dicitur autem clauis potestas qua remouetur obstaculum intrandi regnum coelorum. Impedimentum enim totius humanae naturae ex peccato primi hominis consequtum per passionem Christi amotum est: & ideo post passionem vidit Ioan. apocal. 4. in coelo ostium apertum. Sed alicui adhuc quotidie manet clausum propter peccatum originale quod contraxit, & propter actuale quod committit : & propter hoc egemus sacramentis, & clauibus ecclesiae, in quibus efficatia passionis manet. Quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt quibus ecclesia fabricatur.