HÆC MATERIA TRActatur in. 4. d. 18. &. d. Tho. in additionibus ad tertiā partem. q. 17. claues enim in ecclesia esse debent. Dicitur autem clauis potestas qua remouetur obstaculum intrandi regnum coelorum. Impedimentũ em̃ totius humanæ naturæ ex peccato primi hominis consequtum per passionem Christi amotum est: & ideò post passionem vidit Ioan. apocal. 4. in coelo ostium apertum. Sed alicui adhuc quotidiê manet clausum propter peccatum originale quod contraxit, & propter actuale quod cōmittit : & propter hoc egemus sacramentis, & clauibus ecclesiæ, in quibus efficatia passionis manet. Quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt quibus ecclesia fabricatur.