¶ POtestas clauium se extendit ad remissionem culpae. Nam licet Deus remittat per se culpam, opera tamen sacerdotis agit instrumentaliter, vt instrumentum animatum : nam aliás ad remissionem culpae non exigerit votum recipiendi effectum clauium. Vide Caieta.in opuscul. 27. quaestionum , &. q. 12. de effectu absolutionis. Et Adrianum . q. 2. de clauibus. Et Tomam Vualdensem lib. de sacramentis a cap. 143. vsque ad. 146. inclusiue. Extendit etiam se potestas clauium ad remissionem poenae aeterne, quod quando remittitur culpa, & etiam tem poralis in eo qui cum contrictione accedit. Nam sicut applicatur nobis in sacramento meritum passionis Christi ad remissionem culpae, ita quoque eius satisfactio ad remissionem poenae: remittere enim huiusmodi poenam pertinet ad remissionem peccati. Et quanuis. d. Tho. videatur dicere quod claues remittunt poenam proportionabiliter ad peccata: vt si peccatum est paruum parua poena remittitur, si magnum multum poenae, sed non tota: quia alias frustra imponeretur satisfactio. Tu tamen tene, claues tamen poenae remittere caeteris paribus cum peccatum est paruum , quantum si esset magnum . Quia sacramentum aequaliter se habet, & dispositio est aequalis. Nihilominus habita ratione contritionis , confessor debet iniungere satisfactionem . Quia nescit, an tota poena remissa sit. Et quod poenitentia non sit moderanda secundum quantitatem peccati, sed secundum contritionem poenitentis, patet ex Innocent. cap. 8. de poenitentijs & remissionibus.