10
¶ POtestas clauium se extendit ad remissionẽ remissionem culpæ. Nam licet Deus remittat per se culpam, opera tamen sacerdotis agit instrumentalitèr, vt instrumentũ instrumentum animatũ animatum : nam aliás ad remissionẽ remissionem culpæ non exigerit votũ votum recipiendi effectũ effectum clauium. Vide Caieta.in opuscul. 27. quæstionũ quæstionum , &. q. 12. de effectu absolutionis. Et Adrianũ Adrianum . q. 2. de clauibus. Et Tomam Vualdensem lib. de sacramentis a cap. 143. vs vsque ad. 146. inclusiuè. Extendit etiam se potestas clauiũ clauium ad remissionem poenæ æterne, quòd quandò remittitur culpa, & etiā etiam tem| poralis in eo qui cum contrictione accedit. Nam sicut applicatur nobis in sacramento meritum passionis Christi ad remissionem culpæ, ita quoque eiꝰ eius satisfactio ad remissionem poenæ: remittere enim huiusmodi poenam pertinet ad remissionem peccati. Et quanuis. d. Tho. videatur dicere quod claues remittunt poenam proportionabilitèr ad peccata: vt si peccatum est paruum parua poena remittitur, si magnum multũ multum poenæ, sed non tota: quia aliâs frustra imponeretur satisfactio. Tu tamen tene, claues tm̃ tamen poenæ remittere cę teris caeteris paribus cum peccatum est paruũ paruum , quantũ quantum si esset magnũ magnum . Quia sacramẽ tum sacramentum æqualitèr se habet, & dispositio est æqualis. Nihilominus habita ratione cōtritionis contritionis , cōfessor confessor debet iniũgere iniungere satisfactionẽ satisfactionem . Quia nescit, an tota poena remissa sit. Et quod poenitentia non sit moderanda secundùm quantitatem | peccati, sed secundùm contritionem poenitentis, patet ex Innocent. cap. 8. de poenitentijs & remissionibus.
Loading...