¶ POtest autẽ sacerdos ligare ad poenam. Scotus. dis. 18. &. 19. asserit nullũ poenitentem obligari ad acceptandũ poenitentiam quā iniungit sacerdos. Idem Gabriel. d. 16. q. 2. Quia ad satisfactionem pro poena duo sunt remedia alterum in hac vita, alterum in purgatorio, ergo poenitens poterit suo cędere fauori. Quia ex misericordia Dei satisfactio præsens acceptat̃ pro futura poena. Secundò dicit ꝙ si poenitens acceptet poenitentiam iniunctam, tenetur illam implere sub mortali: quod tamen videtur irrationabile. Nam si sacerdos non potest obligare ad mortale, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: nō enim volo implere poenitentiam iniunctā , nisi eo modo quo sacerdos obligare potest. Proptereá Caieta. q. 2. de satisfactione ad. 2. tenet contrarium ꝙ nō tenetur acceptare poenitentiam, nec acceptatam sub mortali adimplere. D Tho. hic non dicit, an teneatur, sed ꝙ sacerdos ligat, nec dicit an ad mortale vel veniale. Sed. d. 16. in expositione textus dicit ꝙ est pręceptum de satisfactione. Et ita tenet Siluester verbo cō fessio . 1. §. 26. Et ita tenendũ est, ꝙ præ ceptum obligans ad mortale, si poenitentia iniuncta sit rationabilis. Probatur, quia est sacrilegium voluntariè relinquere sacramentũ imperfectũ . Itẽ in foro contentioso iudex habet potestatem imponendi poenam pro delicto quā reus subire tenetur, ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientię . Itẽ in ca. oĩs vtrius sæxus de poenitẽ tijs & remissio. iniunctā poenitẽtiā ꝓ viribus studeat adimplere. Item suadetur ex capit. vltimo de maledicis.