# 11 ¶ POtest autem sacerdos ligare ad poenam. Scotus. dis. 18. &. 19. asserit nullum poenitentem obligari ad acceptandum poenitentiam quam iniungit sacerdos. Idem Gabriel. d. 16. q. 2. Quia ad satisfactionem pro poena duo sunt remedia alterum in hac vita, alterum in purgatorio, ergo poenitens poterit suo cedere fauori. Quia ex misericordia Dei satisfactio praesens acceptatur pro futura poena. Secundo dicit quod si poenitens acceptet poenitentiam iniunctam, tenetur illam implere sub mortali: quod tamen videtur irrationabile. Nam si sacerdos non potest obligare ad mortale, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: non enim volo implere poenitentiam iniunctam , nisi eo modo quo sacerdos obligare potest. Proptereá Caieta. q. 2. de satisfactione ad. 2. tenet contrarium quod non tenetur acceptare poenitentiam, nec acceptatam sub mortali adimplere. Divus Tho. hic non dicit, an teneatur, sed quod sacerdos ligat, nec dicit an ad mortale vel veniale. Sed. d. 16. in expositione textus dicit quod est praeceptum de satisfactione. Et ita tenet Siluester verbo confessio . 1. §. 26. Et ita tenendum est, quod prae ceptum obligans ad mortale, si poenitentia iniuncta sit rationabilis. Probatur, quia est sacrilegium voluntarie relinquere sacramentum imperfectum . Item in foro contentioso iudex habet potestatem imponendi poenam pro delicto quam reus subire tenetur, ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientiae . Item in ca. omnis vtriusque saexus de poenitentijs & remissio. iniunctam poenitentiam pro viribus studeat adimplere. Item suadetur ex capit. vltimo de maledicis.