ΒΆ Est autem sacerdoti prudentia necessaria ad poenitentibus imponendum poenitentiam. Si sciret quantae poenae sit debitor poenitens, cum sit iudex tenetur aequalem imponere. Sed in poenitentiae iniunctione multa debent pensari : vt habetur in cap. 8. de poenitent. Nihilominus arbitrium sacerdotis, non debet esse aut seuerum , aut remissum: videntur enim ridiculae poenitentiae huius temporis. Sed in tribus casibus licet poenitentiam leuem iniungere. Primo in articulo mortis, & vbicumque poenitens est impotens ad poenitentiam grauem implendam. Secundo quando indulgentia conceditur poenitenti ex rationabili causa: illa enim habetur loco satisfactionis. Secus quando indulgentia est indiscreta: vt habetur ca. 16. de poenitent . Tertio si appareat magna contritio et peccatum non fuit adeo graue. His adderent etiam , cum poenitens est tam imbecilli animo vt per grauem poenitentiam scandalizetur .