¶ Est autem sacerdoti prudentia necessaria ad poenitentibus imponendũ poenitentiam. Si sciret quantę poenæ sit debitor poenitens, cum sit iudex tenetur æqualem imponere. Sed in poenitentiæ iniunctione multa debent pẽ sari : vt habetur in cap. 8. de poenitent. Nihilominus arbitrium sacerdotis, nō debet esse aut sęuerum , aut remissum: videntur enim rediculæ poenitentię huius temporis. Sed in tribus casibus licet poenitẽtiam leuẽ iniungere. Primò in articulo mortis, & vbicũ  poenitens est impotẽs ad poenitentiā grauem implendam. Secundò qñ indulgentia conceditur poenitenti ex rationabili causa: illa enim habetur loco satisfactionis. Secus qñ indulgẽtia est indiscreta: vt habetur ca. 16. de poenitẽt . Tertiò si appareat magna contritio et peccatũ nō fuit adeo graue. His adderẽ etiā , cũ poenitẽs est tā imbecilli aĩo vt per grauẽ poenitentiā scandalizet̃ .